{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 773.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 773.1-4","ref":"773.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/773.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/773.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/773.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"non vesicae, pendet à voluntatis imperio Deijciendi munus, non inter ti norum, est voluntarium. Musculus vesicae atque sedis, aeit secundur voluntatis im perium: quibu resolutis, exer menta retineri non possunt Ischuria quando accidat Vrinae suppress. causae. Grumos in cor pore praeter na turam contentos, quae sequan tur Himptoma taPus si cum vri nas excerniatur, mistionem ipsi us esse considerandam. urinae meatum in circuitu ambit, in origine ceruicis uesicae positus, instrumentum est, cuius opus ab electione excitatur. Similem quoque & actionem & usum habet musculus, qui recti intestin partem extremam ambit: proinde ipsis resolutis neque urinam uesica, neque aluus stercora, retinere potest: sed praeter uoluntatem, * utraque paulatim effluunt. Quare suppressio urinae fieri nequit ob ffectum spinae, aut neruorum ab illa in dictos musculos exortorum (quod nonnulli putarunt credentes uesicae officium à uoluntate pendere, sed ipsius inuoluntaria excretio. Atqui ut nonnulli tum urinarum, tum excrementorum alui deiectionem totam ab electione procedere exi stimantes, hallucinati sunt: sic rursus alij, his è diuerso totum hoc opus naturale putantes, ab scopo aberrarunt. Etenim cibi à uentriculo in ieiunum transmissio, tota naturae opus est: uolunta tis autem, extensio digiti. At alui deiectio, & u rinę redditio, utroque instrumento proprijs suis acultatibus operante, perficitur. Rectum enim intestinum, atque uesica, naturali facultate utur tur: musculi uerò, ea quae animalis & uoluntaria uocatur. Quippe musculi qui solent cohibere fluores, ab opere quiescunt, abdominis musculis munere suo fungentibus: maximè uerò me dijs. Quum igitur uesicae corpus ita fuerit affectum, ut quod in ea continetur exprimere nequeat, urina supprimitur, uocaturque symptoma id ischuria. Accidit etiam interdum, propter ipsius 30 sensum obtusum, ut non reddatur urina, citra tamen expultricis facultatis laesionem: nimirum si proprij uesicae nerui afficiantur, neruis musculi ceruicem eius constringentis, munere suo fungentibus. Qui quidem si resoluantur, urina praeter uoluntatem excernitur. Ob spinae etiam luxationem ad interiora, supprimi aliquando urina consueuit: orta uidelicet phlegmone in affe cta particula.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 773","label":"CAPVT IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/773","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/773"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 773.5-7","label":"773.5 to 773.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/773.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/773.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}