{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 779","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 779","ref":"779","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/779","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/779","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/779.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":441,"text":"Id quòd in seminarijs uasis uidere licet, ubi uis uel comitiali morbo, uel conuulsione uiolenter fuerit correptus. Caeterùm uidemus alias quoque partes, ut manus, pedes, aut digitos conuelli, modò simul cum totius corporis conuulsione, modò ipsis solis affectis. Quare minimè praeter rationem fuerit etiam in seminarijs uasis, & quidem interdum solis, eiusmodi excitari dispositionem: quemadmodum & gonorrhoeam, quae urinae, quam quis inuitus emittit, proportione respondet, quum retentricem uidelicet facultatem resolui contigerit. Gonorrhoea igitur instru mentorum seminis est affectio, non pudendorum, quibus ceu uia per quam excernatur utitur semem. Priapismus uerò planè colis est accidens, quan uam ad arterias eius potest referri: utpote quae lolae interdum huiusmodi habeant praeter naturam dispositionem, quali affici consueuerunt, quum naturaliter totus coles intenditur. Atqui à spiritu ipsum in tumorem attolli, manifestè patet ijs, qui celeritatem eius, & quum iterum residet, per pendunt. Quippe nullus humor tam subitam in alterutram partem mutationem efficere posset Quum igitur pudendi corpus sit undique fistulosum, facilè à uaporoso spiritu per arterias affluente, ubi quis libidinis impetu stimulatur, aut dum ob supinum decubitum calfacti sunt lumpi, extenditur: glande ipsius semper magnitudinem aequalem seruante, quòd fistulosus in ipsam neruus non ingrediatur. Natura etenim corpois partes fingens, perficiensque, fecit ut ipsae citra doctrinam, proprias actiones aggrederentur Quippe omnium quae à consilio & uoluntate pen dent actionum instrumenta, esse per se docta uidentur: animaliaque omnia simulatque genita sunt, & spirant, & uocem aedunt. Quare mirum esse non debet, genitales partes eas actiones, quarum gratia à natura sunt institutae, protinus ab initio cognoscere. Vterus siquidem, quum semen genitale conceperit, donec fuerit perfectus foetus, exactè clausus permanet: perfecto uerò foetu, plurimùm aperitur, ac deinde sic apertus excludit. Populares autem haec, propter crebrum euentum, contemnunt: utpote qui nihil quod re 50 uera sit admirabile, sed ea duntaxat, quae rara uident, prosequuntur admiratione. Quid autem in rerum natura potest admirabilius continge re, quàm quòd nouem perpetuis mensibus clauditur os uteri adeo exactè, ut ne specilli quidem acumen admittat: perfecto autem foetu, usque adeo distenditur, ut totum animal per ipsum egre di possit? Ne igitur dubites pudendorum uim per se doctam esse: ut fistulosum hoc, neruosumque cor bus, ubi ad coitum insurgit animal, à naturali facultate, quae ipsum potest attollere, protinus distendatur. Cuius rei simile, & in corde, & arteria planè uidere est: nisi quòd horum motus perpetuus existit, quia necessaria nobis est eorum actio: fi stulosus uerò neruus non semper mouetur, sed quum usus requirit. Quum ergo sic fuerit extensus, sequitur atque illum replet ex arterijs spiritus: quemadmodum pulmo thoracem, ob eam quam habet ad ipsius motum consequutionem Atque eam actionem satius est ut ad neruum, quàm ad arterias referas: quum praesertim omnes functiones, ex propria partium essentia, non ex ea rum situ, prouenire, rationi consonum sit.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 778","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/778","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/778"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 780","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/780","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/780"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}