{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 810","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 810","ref":"810","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/810","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/810","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/810.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":415,"text":"GALENI PERGAMENI de typis lib. vnus. Ypus est ordo intensionis & remissionis: periodus uerò est tempus in tensionis & remissionis, quod in morbis existit.* Pauci autem ex afPrectibus carent typo: ut arophia neruorum resolutio, elephantiasis, & quicunque his proportione respondent. Plurimi uerò affectus typum quidem prae se ferunt, uerùm rarius. Porrò omnium maximè febres typos admittunt, ijs continuis exceptis, quae uel remittunt nunquam uel inordinatae existunt. Typorum itaque alij qui dem sunt primi, alij uerò secundi, alij permanen tes, alij mobiles, alij simplices, alij compositi. Pri mi igitur sunt, qui breuem habent inuasionem, longam autem remissionem: quales tertiani & quartani existunt. Secundi uerò, qui longam ha bent inuasionem, breuem autem remissionem: ut quotidianus & ualde extensus semitertianus. At permanentes sunt, qui ijsdem horis perpetud inuadunt remittuntque. Mobiles uerò, qui diuersis semper horis accedunt. Ex quibus qui praeue niunt, & celerius horas praeoccupant, proleptici: qui uerò tardius morantur, hysterici nominantur. Simplices sunt, qui unum tantummodo insultum faciunt. Compositi, qui ex pluribus in uasionibus & remissionibus constant. Caeterùm compositorum quidam ex homogeneis, id est, genere similibus: quidam uerò ex heterogeneis, hoc est, dissimilibus constant. Ex genere quidem similibus, cùm quotidianus typus (exempli gratia) simplex, duplici quotidiano implicatur: aut duplices tertiani, aut tres tertiani existunt: uel rursum duo & tres quartani. Ex diuersis autem genere, cùm quotidianus (exempli causa) tertiano connectitur, aut tertianus quartano. Etenim quotidianus est, qui quotidie unam inuasionem ongitudine commensuratam, unamque similiter re missionem efficit. Tertianus autem, qui tertio quoque die, unam inuasionem & remissionem similiter commensuratam adducit. Quartanus de nique, qui quarto quoque die suam inuasionem & remissionem molitur. Atque eadem intelligantur de quintano & septimano, & si quis alius typorum ordo inuenitur. Porrò quotidianum conse quitur typum, humiditas habitus, uomitus pituitosi, sitis non admodum intensa, totius corporis grauitas, somnus grauis atque profundus, pulsus magnus, rarus & laxus, facies subliuida, laxa & praemollis, & quae multam prae se ferat materiae rum prauitatem, tum mutationem. In hoc etiam typo splen durior euadit. Quòd si protrahatur diutius, tremuli & ueternosi sopores sequentur, & thoracis fluxiones, & aquae inter cutem affusiones. Potissimum autem hi stomacho malè affecto constituuntur. Tertianum uerò comitatur sitis intensa, aestus, acres atque biliosi uomitus, inedię inquietudinesque. Vt plurimum autem rigores hunc praecedunt, nonnunquam uerò etiam refrigeratio At pulsus in his qui tertiano typo uexantur, par uus & frequens subsequitur. Noctes, quae accessio nis dies praecedunt, molestae admodum sunt. Vbi autem morbus producitur, non amplius molestae Hemitritaeo adse quaecunque comitantur tertianHemitritaeorun typorum propria Hemitritaeus ty pus est ferus, periculumque vnde uque portendens. Hemitritaeus qui bus magis sit familiaris. Hemitritaeus al quando intermi tit Typum quarta num quae conse quantur Quartani typ accurata descriptio.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 809.5-7","label":"809.5 to 809.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/809.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/809.5"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 812.1-4","label":"812.1 to 812.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/812.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/812.1"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}