{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 832.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 832.1-4","ref":"832.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/832.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/832.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/832.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"exquisita mediocritate corpus fuerit constitutum, ubi scilicet nec supra modum plenum, nec uacuum extiterit: aut in calore, aut frigore, aut siccitate aut humiditate excesserit. Quod si aberrare contigerit, paruus sit error. Melius autem illi calefacto magis quàm frigefacto, & pleno quàm uacuo, & humecto potius corpore, quàm exiccato uti uenereis. Horum autem singulorum quae dista sunt qualitas, in* optima corporis constitutione est eligenda: exercitij quidem, in quo totius 10 corporis partes aequa proportione mouentur, ita ut non aliae quidem ultra modum fatigentur, aliae uerò citra. Cibi autem & potus optimam habeant temperiem. Eadem in reliquis etiam est ratio habenda. At si ab optima constitutione aliquod defecerit corpus, non autem uehementer & hae quae ipsius sanitatem conseruant causae, ad proportionem mutabuntur. Sed quum multa sint huiuscemodi corpora, per singula genera est seor sum dicendum. Quod igitur in partium simila 20 rium temperie euariat, instrumentariarum autem partium seruat commensurationem, duplicem habet salubrium causarum formam: alteram quidem earum quae ipsius conseruant temperiem, alteram uerò earum quae ad optimam transferunt. Quae itaque ipsius temperaturam conseruant, tantùm à causis optimè temperatae naturę distabunt, quantum & totius corporis temperatura ab illa euariabit. Calidiora siquidem corpora, calidiorem uictus rationem postulant, frigidiora autem frigidiorem, sicciora sicciorem, & humidiora hu midiorem. At secundum coniugationem, calidio ra & sicciora, calidiorem simul atque sicciorem: eadem in reliquis quoque coniugationibus proportione seruata. Rectè siquidem causarum utetur materia, qui naturales earum potentias agno uerit: uidelicet quòd motus, alimenti penuria, uigiliae, excretio, & omnes animi affectus, corpus exiccant: at quae hisce contraria existunt, humectant. Ita uerò & calfacientia, & refrigerantia ui-40 tae instituta, & ciborum, ac potuum, utque simpliciter dicam, omnium quae corpori afferuntur, ma terias quis noscens atque potentias, salubribus utetur causis, similia similibus adhibendo, si quidem eandem in qua acceperit, seruare corporis temperiem sit animus. Quòd si permutare, atque ad melius eam traducere studeat, alterum est hîc salubrium causarum genus, his quidem quas nu per diximus, contrarium: aequaliter uero declinans ad alteram partem à bene temperatis & medijs, quae optimis naturis conueniunt.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 830","label":"Cap. LXXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/830","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/830"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 832.5-8","label":"832.5 to 832.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/832.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/832.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}