{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 832.9-11","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 832.9-11","ref":"832.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/832.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/832.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/832.9.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"Quaecunque igitur partes in figura delinquunt, ueluti quę blaesae, ua rae, & obliquae appellantur, hae, quum foetus nuper natus atque tenellus est, formatione & ligatu ra, ad naturalem habitum traducuntur. At si iam aucto infante, ad duritiem peruenerint, emendari non possunt. Sic errores quidem qui ad cauita tem attinent, quum adhuc augeri perseuerant, correctionem admittunt. Quum autem iam ad ultimum peruenerint, nullus est remedio locus. Cauitates igitur quiete atque alligatione paruae redduntur: magnae uerò, partium operatione, & retentione spiritus. Sic & quaecunque foramina, oraque. Et quidem quae naturalem magnitudinem partes exuperant, quiete, ac commoda ligatione, mino res redduntur: augentur autem & naturali motu, & fri ctione moderata, & quibuscumque alijs plus sanguinis conciliare ualentibus. Deficientes autem partes, qua cunque ex sanguine duxerunt originem, corrigi qui dem non est impossibile. Quę uerò ex semine, pro pemodum impossibile existit. Licet tamen aliquar do loco earum alias facere, quae usum haud dissi milem praestent. Earum uerò omnium natura opifex est, medicus autem minister. Porrò quae numero excedunt, ijs ablatio, causa salubris existit. Inspice re uerò oportet, in quibus id fieri possit. Nam si impossibile appareat, transponere tentandum est Eadem est & eorum, quę in situ uitia sunt, emen datio. Nec uerò in ambiguo est, quòd duo sępius aut tria uitia, eandem possunt partem comprehendere. Reliquum est id morbi genus, quod similarib. & instru nentalibus partibus existit commune, unitatis diuortium De causis salubribus ceu ad eos, qui morbo tenentur. Cap. LXXXIII. Salubrium causarum, alię quidem occurrunt Fin Errores in formatione, quota pliciter consiste re possint.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 832.5-8","label":"832.5 to 832.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/832.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/832.5"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 833","label":"Cap. LXXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/833","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/833"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}