{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 84.9-12","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 84.9-12","ref":"84.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/84.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/84.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/84.9.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Caeterùm quàm magna sit ci borum in ore alteratio, hinc discas licet, quod mansum triticum crudos furunculos ocyssimè & mutat & coquit: quum tamen si aquę admisceatur, nequeat tale quicquam praestare. Nec est quòd id mirere. Nam pituita quae in ore habetur, & li chenum remedium est, & scorpios statim necat: pręterea multas ex uenenatis bestijs, partim pro tinus perimit, partim spatio: omnes certè insigniter laedit. Verùm quanto ij qui mansi sunt cibi, ijs qui inhaerescunt in uacuis dentium interuallis, magis sunt alterati, tanto etiam his magis ij qui deuorati sunt. Siquidem incomparabilis est horum alterationis excessus, si & quae in uentre est pituita, & bilis, & spiritus, & calor, & tota uen tris substantia, aestimentur. Quòd si uiscera quoque illi adiacentia, tanquam magno lebeti plures ig nis foci, pariter aestimata sint, à dextris quidem inetur, à sinistris lien, supernè cor, & transuersum se otum, & eleuatum, & assiduè motum, ingentem quandam ciborum, qui in uentriculum sunt deuo rati, alterationem fieri credideris. Quo autem pacto mutari facilè in sanguinem possent, nisi ta i essent mutatione praeparati? Monstratum nanque est, nihil in contrariam qualitatem totum simul migrare. Porrò uenter duas habet tunicas, usque ad ipsum os pertinentes. Quarum interior quidem, qualis in ipso est uentre, talis persistit, in diretumque porrectas fibras fortitur, trahendi nimirum gratia. Altera ad carnosiorem speciem in gula con uertitur, habetque transuersas fibras, ad contrahenlum undique. Quippe singulorum quae mouentur in strumentorum corpora, pro fibrarum positura motus habent. Iam in singulis intestinis circula res in utraque tunica fibrae sunt, quòd contrahan tur duntaxat, nec quicquam trahant. At uenter alias fibrarum rectas habet, quibus scilicet tranat: alias transuersas, quibus constringat. Verùm ubi transuersae fibrae tenduntur, latitudinem uentris minorem reddunt. Rectae autem dum contrahuntur, necessariò longitudinem minuunt.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 84.5-8","label":"84.5 to 84.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/84.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/84.5"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 84.13","label":"GALENI PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/84.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/84.13"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}