{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 843.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 843.1-4","ref":"843.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/843.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/843.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/843.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Vbi igitur neutiquam uidere oculum cernimus, qui tamen probè antea cernebat, subitò nos accingimus ad ipsius laesionis causam inuestigandam, quum sine causa ni hil in natura rerum contingat. Causa inuenta, necessariò fatendum est, aut morbum ipsum eam esse: aut, si morbus laesio actionis existat, affectum qui huic officit, morbi causam existere. Dubitauerit tamen aliquis, ipsum ne oculi affectum, à quo cer nendi actio uitiatur, dicere morbum debeamus: an ipsum actionis uitium. Quodcunque tamen ele geris, necessum est ut de sanitate enuncies, & quidem multò antea, contraria: nempe eam esse uel incolumem oculi actionem: uel affectum, qui uisio nem absoluat. Sanitas quippe & morbus, maximè 20 contraria quum sint, sub eodem genere continen tur. Contraria siquidem sunt, quae in eodem gene re posita, plurimum inter se dissident: ueluti album & nigrum, quorum unum est genus, color. Ergo si sanitas actio est, quae secundum naturam se habet: omnino morbus, actio praeter naturam erit. Sin autem affectio quaepiam, aut constitutio naturaliter se habens, extiterit sanitas: & morbus affectio, con stitutioue praeter naturam, necessario fuerit. Verùm quum duo rerum genera sint, nusquam inter se similium, sed tota differentium natura: quorum alterum quidem, corpus, certo modo affectum, uocatur: alterum uerò, functio: fatendum proculdubio est, affectum ipsum corporis causam esse: functio nem uerò, id quod ab affectu ipso proficiscitur. Comitatur quippe necessariò affectum naturaliter se habentem, naturalis actio. Contrà, si à natura recesserit, actio statim praeter naturam se habebit. Atque hoc ipsum est ueluti elementum primum totius medendi methodi, quum nihil aliud sit quod curatur à 40 medicis, quàm ipsius affectus corporis. Contingit tamen non ex nominum, sed rerum recta opinione, recta morborum curatio. Vt autem omnia methodo compendiosa explicemus, quatuor in uniuersum res sunt, quae in praesenti contemplatione proximè inter se cohaerent.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 842.5-6","label":"842.5 to 842.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/842.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/842.5"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 843.5-7","label":"843.5 to 843.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/843.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/843.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}