{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 855.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 855.1-4","ref":"855.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/855.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/855.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/855.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Viceri sordidi et caui curandi me thodus. Carnis generationem ex subi cta carne, si sana sit, fieri. Puncto capite musculi, si conuus sio oriatur im medicabilis, scin dendum esse totum transuersim musculum Sanguinem fluen tem immodicè supprimi, si per transuersum to tum vas praecidatur: vlcus tamen eius postesanari non posse. Neruus quando transuersim secandus. Luxatio cum v cere quando de beat insanat a relinqui Differentia nu lius potest, quod per se consistere po test. Vlceris simplici differentiae pro priae vnde sum. tur. circa digitos articulosque habentur: praeterea, quae circa aures, nasum, oculos, & dentes confistunt; atque ut semel dicam, ubi crebrae cartilagines, & membranulae, & ligamenta, & ossa, & nerui adsunt adeps uerò & caro, uel omnino nulla est, uel per exigua. Ordo autem curandi ulceris sordidi & caui, à sorde expurganda orietur, cùm nec glutinar quicquam, nec carne impleri possit, priusquam purum fuerit. Secundum locum exiget cauitatis sanatio. Te tium, cicatricis obductio. Quòd si unà cum illis 10 uel phlegmone, uel erysipelas, uel gangraena, uel intemperies aliqua simplex compositaue, partem infestet, nisi quis prius eam sanarit, ulcus imple re carne non poterit. Carnis siquidem generatio, ex subiecta, quę sana est, ortum ducit. Ex ea uerò quam premit phlegmone, quaeque intemperata est & ae grota, gigni caro noua non potest. Etenim iusta ubiectae carnis temperies, causae rationem habet ut quae concrescere secum, quod ulceratum est, faciat, & cauitatem impleat. Puritas ulceris, rationem eius 20 sine quo non, atque hanc sordes interpellans, cura tionem moratur. Habet autem & ulcus ad cauitatem, rationem eius sine quo non: quandoquidem si ulcus cicatrice fuerit obductum, non amplius cauitas impleri carne poterit. Ergo si phlegmone, & cauitas, & ulcus, & sordes, in eadem particula simul ad sint, primò phlegmonem, secundo loco sordem, ter tio cauitatem, & quarto ulcus sanare oportet.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 854.5-6","label":"854.5 to 854.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/854.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/854.5"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 855.5-8","label":"855.5 to 855.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/855.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/855.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}