{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 855.5-8","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 855.5-8","ref":"855.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/855.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/855.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/855.5.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Caeterùm affectus unde primum maximeque imminet periculum homini, hic debet primus curari, atque 30 etiam solus interdum: ueluti si puncto capite muscu li, conuulsio, quae congruentium omnium medicamen torum uim respuit, accidat, praeciso per transuer sum toto musculo, conuulsionem quidem sanaue ris, aliquem tamen ex particulae motibus uitiaueris. Ad eundem modum, cùm ex uena, arteriaue san guis immodicè profluit, si totum uas per transuer sum pręcideris, ulcus quidem eius postea sanare non poteris: periculum tamen quod ex profluuio sanguinis impendebat, sustuleris. Iam neruum punctum saepe cogimur transuersim praecidere, quo ties uel conuulsiones, uel deliria, uel ambo, magna aegreque sanabilia, superuenire uulneration cernimus. Similiter ubi luxatio cum ulcere in ali quo maiorum articulorum incidit, ulcus sanamus, luxationem autem insanatam relinquimus. Nam si hanc quoque sanare conemur, conuulsiones haud dubie sequentur. Primus igitur medendi in hisce est scopus, ille qui ueluti à causis sumitur, eius quoc est futurum: alter, qui ceu rationem obtinet, eius si 50 ne quo non. Tertius denique is de quo nuper diximus, qui ad id quod urget dirigitur. Porrò quod consistere seorsum & per se potest, id nullius unquam alterius differentia fuerit: sed quod alteri accidit, nec seorsum per se consistit. Quamobrem ulcus, phlegmone, gangręna, & putredo, cùm seorsum & per se consistere possint, affectus quidam pra ter naturam potius dicenda sunt, quam ulceris diffe rentiae. At magnitudo, paruitas, aequabilitas, in aequabilitas, tempus & figura, ex eorum numero 60 sunt quae alijs accidunt: ac proinde ab ijs sumunt propriae simplicis ulceris differentiae. Indicatio autem curationis à differentijs sit, sed non omnib Nam nec recens, nec uetus ulcus per se indicat ali quid. Siquidem quod ulcus tantum est, omnique alic affectu liberum, siue recens, siue antiquum sit, ean dem semper curationem desiderat: nihil planè pro prium indicante discrimine eo, quod à tempore sumitur. At si cauitatem altè reconditam sub cute ha beat, considerare oportet, utrum ea in superiore parte sit sita, ut sanies ex ea prona effluat: an in inferiore, sic ut illic sistatur.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 855.1-4","label":"855.1 to 855.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/855.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/855.1"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 856","label":"GALENI PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/856","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/856"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}