{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 859.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 859.1-4","ref":"859.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/859.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/859.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/859.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"vlcus est, vt sanetur, mediocri ter exiccari postulat Putredinem oriri à calido et hu mido. Pus mouenti quae sint Inflammationi tur adhibean tur cataplasma ta calida & hu mida Hordei farina dolorem mitigat. particularium communis. Caeterùm notitiam quan dam habeat oportet, tum similis, tum dissimilis, qui methodo quiduis molitur. At uerò, etiamsi in singulis morbis priuata quaedam esse methodus medendi uideatur, commune tamen genus in omnibus unum existit. Quippe in omnibus cu rationibus, unum est methodi ipsius principium, quod ab affectus indicatione sumitur: uiaque etia quae ab eo principio ad finem usque perducit, est in omnibus particularibus similis. Quę igitur ulce 10 ra, omnibus ritè decenterque factis, non sanantur, ea medici cacoëthe, hoc est, maligna, contumacia, rebelliaque nuncupant. Protrahuntur autem, ubi quis illis, perinde ac si tantum ulcera sint, medetur. Cęterum ex diuturnitate ipsius ulceris, indi catio curationis non sumitur, sed ex ipsius parti culae affectu. Si ergo tantum exulceratae partes affectae sint, si eas curaueris, continuò sanaueris ulcus. Sin uerò uniuersum corpus prauo succo redundet, si hunc euacuaueris, idem haud dubiè mo 20 lieris. Ac signum quidem uitiosi succi, est ipsa diuturnitas ulceris: inuentio autem eius quod expe dit, non ex diuturnitate, sed ex succi uitio suggeritur. Quare tria haec sibi mutuò cohaerent, signum, affectio, & curatio: signum quidem, ipsa diuturnitas: affectus, succi uitium: curatio, eius uacuatio. Veteres autem, utpote breuitatis studiosissimi, praetermisso medio, interdum tertium statim pri mo subijciunt. Veluti Hippocrates fecit, cùm dixit: Tum ab inueteratis ulceribus confert ut assiduè sanguinem effluere facias, utcunque id opportunum uidetur: non utique curationem indicante diuturnitate, sed sanguinis uitio. Porrò omne ul cus, quà ulcus est, ut sanetur, mediocriter exicca ri postulat. Si uerò etiam habeat secum affectum alium coniunctum, primò quidem illius curationem: secundò autem, suam propriam requirit. Sed de curatione ulcerum, sic uerba fecit Hippo crates: Quodcunque ulcus caesim, peruersimue acuto telo est diuisum, medicamentum enaemon, & 40 siccans, & quod suppurari ueret, admittit.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 858","label":"GALENI PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/858","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/858"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 859.5-7","label":"859.5 to 859.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/859.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/859.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}