{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 859.5-7","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 859.5-7","ref":"859.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/859.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/859.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/859.5.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Sin ca ro aliqua telo tum contusa, tum caesa sit, huic ita medendum est, ut quam celerrimè suppuret. Nam & minus phlegmone urgebitur, & necessum est carnes, quae contusae caesaeque sint, putrefactas & in pus uersas, liquare, postea nouam carnem produi. Quo quidem sermone nos docet, oportere om nia siccari, praeter ea quae sunt contusa. Porrò omnia quae putrefiunt, ex calido & humido sic afficiuntur. Ideoque etiam ea cataplasmata quae ex hor. dei farina constant, ceu quae calfaciant humestentque, omnibus ijs affectibus, quibus moueri pus expedit, admouemus. Hordei nanque farina, ex aqua & oleo: itemque panis, ex aqua & oleo: prę terea fomentum multae calidae aquae: & tetrapharmaci uis: omnia denique calfacientia simul & humectantia, pus quam celerrimè mouent. Sciendum ta men est, admoueri cataplasma calidum atque humi dum inflammationi, haud quidem tanquam remedium ipsius (phlegmones nanque remedia facultatem sic. 60 tiorem possident, ut uerbascum coctum, & folia trifolij cruda, & epipatri folia cocta, & polium) sed ui lenimen quoddam symptomatis. Ac proinde hor dei farina, lenit quidem dolorem, minimè autem me detur inflammationi. Igitur uel prauus succus no amplius confluit ad partem exulceratam, aut etiam. num fluit. Si non amplius fluat, ipsi tantum quod la porat, est succurrendum: si quidem uel liuidum uel nigrum, uel rubrum conspicitur, scarificando, ac sanguinem emittendo, mox spongiam sicciore potius quam humidiorem superimponendo: post haec uerò etiam siccantia remedia applicando. Ab his, si res postulat, rursus sanguinem auferendo, ac mox iterum eadem peragendo, donec parta sanitas sit.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 859.1-4","label":"859.1 to 859.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/859.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/859.1"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 860","label":"GALENI PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/860","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/860"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}