{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 861.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 861.1-4","ref":"861.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/861.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/861.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/861.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"primus omnium Hippocrates: secundum cuius qui dem sententiam, omni recens facto uulneri, nisi in uentre consistat, expedit ex ipso statim sangui nem plus minisue effluere. Quippe phlegmone sic minus tentabitur tum ulcus ipsum, tum qua circumposita ei loca sunt. Idem etiam confirmat debere scilicet imitatorem esse medicum, non tan tùm naturae, sed eorum etiam, quae cùm sua sponte eueniant, conferunt: necnon conducere, si ab inueteratis ulceribus eorumque circumiacentibus partibus, crebrò sanguis fluere cogatur. Porro quae acuti sensus pars est, eam quam maximè seruare citra dolorem tentandum. Quae uerò parum a cri sensu est praedita, haec, si affectus ita suadet, ua lentiora praesidia admittit. Rursus principis qui dem membri robur seruari oportet. Quod tale non est, licet huic adhibere relaxantem medendi rationem. Quod uerò ad positum pertinet, si uen triculus fuerit exulceratus, medicamenta biben da sunt. Si gula (quae transitus comestorum bibito rumque est) non semel, nec tota simul sumenda, sed paulatim, assidueque lingenda: & sanè tum crassio ra, tum magis lenta esse debent. Nam ex transitu contactuque, uulneribus quae illic habentur, emolu mentum accedit: non ex continendo, & diutius adhae rendo: sicut ijs quae in uentriculo sunt. Quae uerò ulcera in crassis sunt intestinis, ijs quae per selem inijciunt remedijs magis egent: quippe cui magis sunt propinqua. Quae in tenuibus haben tur (quoniam & longinquiora sunt, & medio situ posita) ambo requirunt, & quae supernè sumun tur, & quae infunduntur per sedem. Communis au tem omnium internarum partium est indicatio, ut ea eligantur, quae animalis naturae maximè sint familiaria, siue cibi sint, siue medicamenta: fu giantur respuanturque his contraria. Quanquam in ijs quae foris sunt ulceribus, innoxius etiam talium medicamentorum sit usus, aeruginis, aeris usti, aeris squamae, cadmiae, pompholygis, lithargyri, atqu cerussae. Haec igitur & similia, interioribus exhi 40 beri non debent.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 861","label":"GALENI PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/861","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/861"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 861.5-7","label":"861.5 to 861.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/861.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/861.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}