{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 894.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 894.1-4","ref":"894.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/894.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/894.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/894.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"At si omnino uenter astringitur, si quidem in superio Datrion pepribus intestinis, uel etiam in ipso uentriculo cibus reon esse medica crudus consistat, aliquid diatrion pepereon pro mem cruditatib pina, eius uidelicet quod in opere de tuenda saniventriculi aptistate laudauimus, ceu & simplicissimum, & aptis simum mum ijs qui cruditate laborant. Post deinde pręcor dia, omnemque uentrem perfundes. Hoc uerò, etiam si inferius descenderint quae uitiosa sunt, facies, plu ris minorisque ratione id uarians. Siquidem plus & temporis & perfusionis exigunt ad pręparationem eorum quae deinceps sunt agenda, quib. in superioribus uentris corruptum nutrimentum adhuc manet. Sin motum id notabiliter ad inferiora sit, adiuuandum aut glande subdita, aut leui per inferna infu sione est. Vtique si morsus simul adsit, hunc mitigantibus nobis. Sin flatus, hunc comprimentibus. Sin neutrum fuerit, ex melle, aqua, & paululo olei ipIntestinorum sum clysmum facientibus. Vbi uerò morsus uehementior urget, Sabinum oleum, in quo aliquid se morsus lenientia. ui anserini, uel gallinacei, uel caprilli liquatum sit, est utilius. Quorum copia si defit, inijciendum oleo parum cerę est elotę. Flatus uerò sanandi sunt Flatus discutien tia quae sint. oleo in quo ruta, & semina quae flatus discutiunt, incocta fuere: cuiusmodi sunt, apij, cumini, mara thri, sinonis, aliaque id genus. Vacuata aluo, nutriendum protinus in cęteris quidem ijs quos me morauimus similiter est, astringentibus tamen amotis. His igitur prima & secunda die obitis, si se cunda die febris desiit, hominem lauari permittes: ac ubi sequenti nocte citra offensam dormie. rit, sanum iam hominem prorsus existimabis. Si uerò qui cruditati successit dies cum sequente no cte febrim attulerit, ueluti in secundo die, ita tunc & accurandus, & nutriendus homo est. Quòd si nox tertiae diei febrile quiddam paululum afferat ne sic quidem est formidandum, sed hos quoque postridie lauabis, nutriesque, ac reliqua omnia in illis, ut antè definitum est, ad portionem exequenAcidam cruditat ris. Acida autem cruditas non contingit in bilio.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 893.5-7","label":"893.5 to 893.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/893.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/893.5"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 894.5-7","label":"894.5 to 894.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/894.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/894.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}