{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 90-2","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 90-2","ref":"90-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/90-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/90-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/90-2.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":428,"text":"GALENI PERGAMENI de naturalium facultatum substantia, liber vnus. Vòd quidem in nobis anima sit, ne mo est qui nesciat: utpote cùm norit, earum omnium functionum, quas corpore indies obimus, aliquam oportere esse causam. Quippe nihil fieri sine causa potest. At quaenam ea sit causa, unde hae functiones prodeant, non aequè est compertum. Varij enim uario modo opinantur Ego autem, licet non sim is, qui uelim mihi per suadere, me eorum certam habere notitiam, quo 60 rum certam demonstrationem non habeam, de ijs ta men impraesentiarum nonnihil disseram, inde no bis exordio sumpto, quòd ego haec firmiter me scire profiteor. Omnia nimirum corpora, quae hîc penes nos gignuntur, ex quatuor elementorum per totum mistorum temperatura suum habere ortum. Quorum elementorum ipsae corporea substantiae, an per se inuicem permeent, uel sola potius qualitates, ut id scire non duco esse operaeprecium, sic nec pronunciare uelim. Probabilius tamen mihi uidetur, quòd temperamentum id per qualitates fiat. Anima uerò ipsa, an immor. talis sit, quae corporis immista substantijs, ani mantia gubernet, me nequaquam hoc certò sci re affirmauerim: sicuti neque illud, an ullam ea proculiarem, & per se, substantiam possideat. Sec hoc mihi planè constat, quòd quantumlibet ani ma in haec commigret corpora, ipsorum tamen na turis ex elementorum temperie constantibus, ob noxia est. Oportet autem corpus ipsum, quoc animam suscepturum est, paratum idoneumque esse. Nam si magnam subierit illius temperamenti alterationem, cogitur inde anima exire: ueluti etiam cùm omnino respiratio intercipitur. At dum corpus ipsum naturalem seruat suam con stitutionem, nunquam fieri posse crediderim, ut ab illo anima secernatur. Et hac de causa, scire quaenam sit animae substantia, nec est ad morbe rum curationes necessarium, neque etiam ad ipsam philosophiam. Porrò stirpes, internum aliquod motus initium, & aliquem praeterea rerum sibi con gruentium sensum habent, praeditae nimirum fa cultatibus illis quatuor, attractrice nempe, retentrice, alteratrice, & expultrice, quas naturales di cimus. Sensu autem & motu, qui ab interno & proprio impetu fit, animalia ipsis plantis praestant. Est enim stirpibus ea tantum cognitio tradita, quae ex uoluptate quadam, uel tristitia, aut aliquapiam istis simili affectione, aut saltem istis ex proportione respondente, nascitur: cùm nulla a lia causa esse possit, cur ea quae sibi competant, & attrahant, & conficiant, praeter uoluptatem, & fruitionem, quae ab illis gignitur. Nam alterius cuiuspiam cognitionis quae ad sensus spectet, nequit esse particeps anima naturalis, utpote quae uisibiles qualitates, uel auditiles, uel gustatiles uel olfactiles, uel tactiles nequaquam possit apprenendere: sed illas tantum, quae his quae alere pos sunt, uel secus, insunt. Cęterm cùm stirpes trahant, retineant, alterent, atque à se expellant, rectè mihi ui detur Plato eas & sensu congruentium incongruer tiumque praeditas, & animalia etiam esse, dixisse.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 90","label":"GALENI PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/90"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 90-3","label":"GALENI PERGAMEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/90-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/90-3"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}