{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 905.5-7","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 905.5-7","ref":"905.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/905.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/905.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/905.5.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Earum una frigus est, quod uel ex ambiente aëre, uel ex un ctione quapiam extrinsecus admota proueniat. Altera egregia illa diatritos est, si qui uidelicet hanc 40 transire, medicorum inscitia coguntur. Multae gitur apparent diariarum esse febrium differentiae particulares. Vna, quando iam prorsus recessit ipsarum effectrix causa: ueluti ustio. Altera, quan do haec etiam adest: sicuti stipatio. Cuius duae sunt differentiae: nempe exiguorum meatuum & denitas, & obstructio. Sanè densitudo ipsa, aliàs ex iccitate prouenit, aliàs ex frigore, eoque uel simplici, uel cum astrictoria ui. Iam uerò obstructionum psarum, alia est quae abundantia, alia quę ex qua litate succorum, scilicet qui aut lenti, aut crassi sint, incidit. Praeferetur autem inter remedia, in ea quam copia facit, sanguinis missio: in ea quae ex humo rum qualitate consistit, attenuantium usus. Consi ium uerò sumptum à uiribus, ut in diarijs sanè est exiguum, ita in ijs qui pluribus diebus urgent, sa tis magni est momenti, eoque maioris, quò hae sunt ongiores. Enimuero ubi naturaliter uires se habent, ne minimum quidem in diuturnis febribus ua cuationum usum morantur: ubi autem sunt infir 60 miores, pro magnitudine imbecillitatis, impeditur usus auxiliorum uacuantium. Rarius autem accidit, ut protinus in primo, secundoue die, uires imbecillae cernantur: id quod tamen interdum acci lit, uel propter aegrotantis malum corporis habi rum, uel propter senium. Nonnullis etiam farigatio, ubi tristitia, uigiliaeque praecesserunt, & inedia per to tum secuta est diem, dein febris prius quàm homo cibaretur, circa uesperam occupauit, & nox insomnis est acta, uires impensè resoluit.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 905.1-4","label":"905.1 to 905.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/905.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/905.1"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 906.1-4","label":"906.1 to 906.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/906.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/906.1"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}