{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 909-2","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 909-2","ref":"909-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/909-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/909-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/909-2.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":451,"text":"cerato, quomodo vtendum sit. Refrigeratoria praesidia vari. uerò & bibitis, minor planè quàm uentriculo, ali qua tamen haud obscurè aduenit. Communis autem omnium sanatio est, per ea quae extrinsecus aplicata refrigerant, & humectant. Atque ob haec uidem uiscera, magna ex parte hecticas marasmodesque febres accidere contemplati sumus. Superueniunt tamen aliquando & pulmonum intemperantiae calidae & siccae. Incidunt praeterea & pectori, & mesenterio, & ieiuno, & colo: interim uerò, & utero, & renibus. In septo autem trans 10 uerso marasmum non uidi, febrem hecticam uidi. Eiusmodi autem affectum, & spirandi difficultas, & delirium excipere solet. Ex quibus magna ex parte prius moriuntur, quàm hectica sit prorsus erfecta. Est autem eorum agnitio facillima, tum ex pulsus duritia, tum ex eo quòd praecordia plurimum trahuntur sursum, tum ex difficultate respirationis, quae illis est inaequalis, & uaria: interdum admodum rara magnaque, utique quum delirij malum praecipuè dominatur. Frigidus itaque aër tunc uel maximè confert, quum quod primum afficitur, ipsum est cor: quamuis confert & in reli quis febribus non parum: quandoquidem in his quoque necesse est cor similem intemperiem recipiat. Pulmones etiam ubi ij sunt qui primùm patiuntur, plus caeteris omnibus aërem refrigerantem postulant. Porrò ex medicamentis, quae admota extrinsecus in eiusmodi affectibus, refrigerandi humectandique uim possident, deligenda ea unt, quae non modò citra astrictionem refrigerent, sed etiam corporis substantia sint tenui. Ac quae quidem absolutissimè tenuium partium sit substantiam exactè frigidam inuenisse fortasse non est. Dixi exactè, propter acetum: quod quum om nium (quae nouimus) potestate refrigerantium, planè tenuissimarum sit partium, admistam sibi ali quam habet caliditatem. Praeterea corpora quae contingit, siccat: quamuis ad imaginationem sit hu midum. Quo fit, ut ad eos affectus, quos humectari & refrigerari expedit, solo eo non utamur, 40 sed tanto aquę frigidę admisto, ut possit bibi. Hoc autem medicamen quod subdam, humectantium & refrigerantium omnium simplicissimum est, optimumque ad erysipelata, & pudendorum phlegmo nas inter initia, prius quàm depascens aliqua subindicetur putredo. Olei rosacei ex omphacino oeo citra salem confecti, uncias iij. uel iiij. Cerae albae, & elotae, unciam unam. Liquentur simul in uase duplici, ac fiat ceratum humidum: cui abunde refrigerato, misceatur paulatim in mortario tan 50 tum frigidissimae aquae, quantùm in se, dum cum ea mollitur, accipere possit. Quòd si aceti quoque admodum tenuis & clari paululum adijcere uelis, utique magis adhuc tum refrigerans, tum hunectans medicamentum efficies. Non debebit autem medicamentum hoc eousque super aegrum corpus manere, dum manifestè incaleat, sed assiduè subinde mutari. Aliud: Oxalidos, aut oxylapathi succus, cum exigua polenta mistus, excipia tur duplicato & detrito peniculo, aut linteo, affa 60 timque frigidum totum id admoueatur. Quinetiam ortulacae, & semperuiui, & uuae immaturae succus similiter polentae miscentur. Ad haec lens palustris, & uiridis tribuli, & polygoni, & lactucae, & intybi succus, aliaque refrigerantia, cum tenui polenta miscentur. Licet etiam absque polenta uti integris herbis tufis. Iam uerò quod epithema ex Refrigeratorium ex palmulis. pinguibus conficitur palmulis, salutare medicamentum est.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 909","label":"GALENI PERGAMENI DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/909","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/909"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 910.1-4","label":"910.1 to 910.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/910.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/910.1"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}