{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 919.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 919.1-4","ref":"919.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/919.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/919.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/919.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Obstructa non esse aperienda, prius quàm ple nitudo vacue tur. Obstructionum curatio. Mulsae facultates. Oxymelitos no xa. Contrariorum es se remedia contraria. Rerum praete naturam differentia duplex Contraria quo rum dicantur es Contraria quae Oppositio qua prius abundantia, uelimus, non modò nihil profi ciemus, sed maiorem etiam reddemus affectum, At si uacuata prius multitudine ad curandam obstructionem accedamus, medicamentis ijs utemur, quae citra calorem obstructiones expedire sint apta. Vbi autem quae obstruunt detersa, dissectaque sunt, per aluum, urinas, atque sudorem, ea uacuare tentandum, idque medicamentis, quoad licet, minimè calfacientib. Hoc uerò tempore etiam uires roborare, quò & putredinem superent, & suc cos concoquant, studebimus. Quod autem febris psius iam accensum est, refrigerabimus. Itaque in auxiliorum inueniendorum ordine, ultima est qua ab hac sumitur indicatio: quamuis alia ratione sit pr ma, cùm à febre uidelicet coeperit inueniendorum praesidiorum methodus. Ac si nullum quidem interim uehemens symptoma incidat, prohibeatque quo minus auxilia ab initio morbi ad finem ita procedant, celerrimè febris finietur. Sin tale quippiam inciderit, quod totam ad se curationem re 2 uocet, producetur & curationis finis. Expendere autem oportet medicamentorum tum usum, tum noxam. Quippe aqua mulsa, quatenus crassos succos extenuat, glutinosos deterget, atque excre tionem promouet, optimum in ijs synochis medi camen fuerit, quos habitus coarctatior, & putre do excitarunt. Quatenus uerò calorem febris adauget, est noxia. Quare si hic immodicus sit, par cendum mulsae est, utendumque cremoreptisanę. Quòd si difficiles & contumaces iudicaueris esse obstructiones, etiam oxymelite. At hoc ipsum rui us, si immodicè utare, & intestina radit, & tussim excitat, & neruosa laedit. Perpetuò autem do gma illud existit uerum, Contrariorum contraria esse remedia. Quandoquidem fieri non potest, ut eorum quę pręter naturam sint, quicquam per aliam ullam remediorum speciem curetur. Non tamen ex usu est, semper omnibus quae praeter naturam sint, mederi: sed cùm sola per se subsistunt.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 918","label":"GALENI PERGAMENI DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/918","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/918"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 919.5-7","label":"919.5 to 919.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/919.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/919.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}