{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 919.5-7","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 919.5-7","ref":"919.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/919.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/919.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/919.5.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"Nam si cum alijs unà incidant, alijs saepe est ante illa medendum: sicuti in cauis ulceribus, ubi ea simul cum phlegmo ne sunt coniuncta. Siquidem uerum in his quoque manet, quòd per ea quae carne implent, curantur. Caeterum his uti non licet prius quam curaueris phlegmonem. Quae itaque praeter naturam sunt, omnia ab ijs quae ipsis sunt contraria, curantur. Cùm autem corum quae praeter naturam sunt, duplex prima sit differentia, alijs per se subsistentibus, utputa aff ctibus: alijs in generatione suam essentiam haber ribus, ac umbrae ritu affectus concomitantibus, 50 nempe symptomatis: utique sanatio quidem, affe ctuum sublatio est. Hanc uerò symptomatum amo io sequitur. Quare affectuum ipsorum, qui uerè & primariò curantur, potissimum dicuntur esse con traria remedia: symptomatum autem, ex accidenti. At uerò contraria dicuntur, quae sub uno eodemqu genere, plurimum inter se dissident. Si autem in ille genere quod mediocre est, hoc est, medium inter duo extrema, intellexeris, infinitam quandam contraria rum rerum multitudinem, quę maioris minorisque ra 6 tione inter se dissideant, ex eo inuenies. Non enim in corporum modò qualitate, uerum etiam in quan titate, eiusmodi contrarietatem inuenias: quam utique Aristoteles non contrarietatem, sed opposi tionem nominat. Verùm Hippocrati, omnia id genus contrariorum habent appellationem: sicuti etiam Platoni, qui ex contrarijs esse dicit genera tiones. Contemnere tamen nomina oportet, mi nimè autem scientiam rerum.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 919.1-4","label":"919.1 to 919.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/919.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/919.1"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 920","label":"GALENI PERGAMENI DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/920","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/920"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}