{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 922","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 922","ref":"922","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/922","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/922","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/922.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":385,"text":"Proinde ponticum ad iecinoris & uentris phlegmonas eligi praestat. Est autem id tum folio, tum flore lon gè quam caetera absinthia minore. Odor quoque huinon modò non insuauis, uerumetiam quid aromaticum referens. Reliquis omnibus planè est foedus. Quare haec fugere oportet, uti autem semper pontico. Etiam reliquorum medicamentorum, in quibus mista cum amaritudine astringendi uis est, aliquid in oleum conijcere, atque ad eundem modum uti licet. Amara siquidem qualitas praeit, uiamque astringenti facit. Ac si quidem intendere astrictionem studes, oleum ipsum etiam astringendi uim habeat: cuiusmodi est quod Hispanum uocant, & quaecunque cum oleae frondib. pręparantur. Sin leuiore uti astrictio ne placet, aliud olei genus praeparabis, praecipuè quod tenuium sit partium: quod genus Sabinum est. Optimum tamen ubi astringere uehementius expedit, est histricum oleum. In penuria uerò absinthij, in ter initia uel melinum, uel mastichinum, uel lentiscinum satisfecerit. Quòd si exigua febris sit, etiam unguentum nardinum: quod utique ualentius ijs om nibus calfacit. Quare si aliorum copia non est, inualescente febre rosaceum illi admiscebis. Sanè myrtini astrictio idonea non est: cùm crassiorum sit par tium, quam ut altè descendere possit. Ad eundem uerò modum & cataplasma compositam uim obtineat, ex ea quae tenuium sit partium, ac relaxet: tum etiam ex amara, astringenteque. Superet autem in ijs, ubi scili40 cet tum reprimere, tum robur addere studemus, quod astringat. Vbi tenuare ac digerere, amarum: ubi euocare, quae ex relaxantibus tenuium maximè sint partium. Siquidem quae crassae substantiae sunt, ea pus mouentib. sunt accommoda. Cataplasmate autem quod sequitur suimus nos feliciter usi, contra iecinoris phlegmonem. Re. olei in quo absinthium decoctum fuerit, & cydoniorum decocti, sing. unc ij. myrobalanorum & rad. ireos, puluerisatorum, sing. drach. ij. cerae quod sit satis. Fiat emplastrum iuxta artis praecepta. Coquitur & in uino austero cydonium, ex ipsiusque carne aliquid eiusmodi cataplasmatis inditur: ubi uidelicet & quod confluit copiosum est, & particula ipsa infirmior: tunc siquidem astringentem uim inaugemus. At uerò nec colo laborante, nec reliquorum intestinorum quouis, nec musculis qui in praecordijs habent aut ipso peritonaeo, miscenda astringentia sunt. Sed nec cùm uesica malè habet, uterusue: modo nihil ultrà ad locum fluat, nec sanguinis redundantia, nec excrementorum copia, in toto sit corpore. Porrò renes & pectus in media praedictorum conditione consistunt: quantum scilicet à uentri culi iecinorisque solicitudine absunt, tantùm reliquis antecellentia. Siquidem in uentriculo iecinoreque resolui robur perniciosissimum est, minimè in Concoctioni ciborum magno pere prospiciendum esse in singulis febribus.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 921.9","label":"GALENI PERGAMENI DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/921.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/921.9"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 923","label":"GALENI PERGAMENI DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/923","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/923"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}