{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 93.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 93.1-4","ref":"93.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/93.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/93.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/93.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Labiorum, oculorumque munus Musculi nullum mouentes obarteriam & uenam, naturale. Etenim motus qui ex arteria & uena procedunt, sunt naturales, & uoluntatis expertes: qui autem à musculis, & animales, & uoluntarij. Est autem musculus, instru mentum non sensus, sed motus, etiamsi utriusque sit particeps: quia nullus motus uoluntarius po test sine musculis fieri: at sensus inest uniuersit particulis, quaecunque nerui participes sunt. Iam endo, tanto durior est neruo, quanto ligamento mollior: quin & mole corporis talis, ut qui ex ambobus maximè factus sit. Et ligamentum quidem omne insensile: neruus autem omnis sensu pręditus: tendo uerò, neque insensilis, quia est ner ui particeps: neque ita sensilis ut neruus: non enim est neruus tantum. Quatenus igitur ligamenti naturae est particeps, eatenus hebetatur in eo acrimonia sensus. Cùm nanque ex fine musculi oriatur, multò maior neruo qui descendit in musculum, liquet utique non ex neruo tantum ipsum confla tum esse, uerumetiam aliquid momentaneum ex na 20 tura ligamentorum sumpsisse. Multis quippe lo cis sexcupla, multis etiam decupla crassitudine neruum superat. Et meritò sanè tantus & talis est factus, ut qui & nerui, & ligamenti usum exhibi turus erat. Alligat enim musculum subiectis ossibus, in quorum capita munita cartilagine inseritur: & hac quidem ratione nihil differt à liga mento. Sentit autem, atque mouetur, qua ratione nerui est particeps. At neruus ipse uia quaedam existens facultatis motricis, à cerebro descendentis ut eam communem faciat, extensus est, atque ligamento commixtus. Tendo itaque sic ex utrisque conflatur. Omnis igitur tendo, in os omnino inseritur: non tamen omnis musculus definit in tendonem. In nullo enim musculorum mouentium linguam (constat enim ex uarijs musculis) tendo nascitur. Nullum siquidem os erat lingua motura, sed editura uocem articulatam, & sapores dijudicatura, & masticationi atque deglutitioni adiumento futura. Iam cor plurimum à musculo differt, & 40 crassitudine, & formatione, & contextu, & dur tie, sicuti & etiam operibus. Perpetuò quippe mouetur cor, tum systole, tum diastole, idque citra ue luntatis imperium. At musculis nec similes motus sunt, nec sine uoluntate fieri unquam possent. At labra oris, ex cute musculoque concreta, absque osse mouentur.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 92","label":"GALENI PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/92"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 93.5-6","label":"93.5 to 93.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/93.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/93.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}