{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 930","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 930","ref":"930","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/930","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/930","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/930.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":422,"text":"Curandum similiter est, ut ipsa corpora solida, in quibus uel maximè consi stere uirium substantia uidetur, sint sano temperamento. Quippe ad conseruandum uirtutis ro pur, & syncopalem accessionem prohibendam singulare pręsidium est temperamenti custodia: ante omnia quidem, trium principiorum: mox uerò reliquarum partium, quaecunque in consortium affectus, principia secum ex facili trahunt. Cuiusmodi est os uentriculi, quod propter exquisitum sensum, accersit syncopas. At uerò si humores crudi uires sua copia premant, ac propter multi tudinem simul & crassitudinem exiguos animalis meatus obstruant, is affectus multis nominibus exitialis est, ac syncopae opportunos reddit, Quippe succi crudi nutrire prius quàm sint con cocti, nequeunt. Quòd si nec obstruant, nec one rent, syncopen ij certè non inferunt, sed deliquia animi. Siquidem resoluunt ęgrotantes huiusmo di, nisi frequentius nutriantur. Sunt autem nutriendi hi extenuantibus calfacientibusque: idque non co piosè, nec semel. Medicamenta similiter sint exte nuantia calfacientiaque, sed moderate. His & aquo sum uinum idoneum ab initio est, nisi tamen uehe menter febricitent. Etenim qui laborant ex huiuscemodi succis, hos quotidie accessiones exer cent, praecipueque ad uesperam, noctuque. Qui uerò ex tenuissimis succis urgent syncope, diuersa à iam dictis ratione curandi sunt. Illos nanque paula tim & assiduè uacuamus. At qui sic se habent, hos paulatim & assiduè nutriemus. Quòd si uiribus imbecillis, aliquod his uiscus phlegmone obsessum sit, eorum salus est deplorata: quandò nec ipsos licet assiduè nutrire, sed tantum in remissionibus: & seruari non possunt, si non nutriantur. Non so ùm autem extenuatis ad cum modum spiritu & san guine solent saepe uires resolui, sed etiam facultate expultrice per uniuersam corporis molem immoderatius concitata: id quod accidere maximè so let, ob retentricis imbecillitatem. Ergo nutrire, uicquid horum inciderit, est necesse: sicuti eti corporis summa densare, non secus quam priorum ra refacere. Frigidum itaque ijs aërem astringentemque comparabimus. Vngendi praeterea sunt astricto rijs unguentis. Tum cibi ijs dandi, qui non admo dum promptè diffluant: cuiusmodi sunt, panis, sorbitio ex alica, fructus austeri, & qui non facilè corrumpantur, ouorum uitelli (quandoquidem album aegrè concoquitur) gallinaceorum, qui la cte alti sint, testiculi, ac denique suillum cerebrum diligenter assum, uel in albo iure legitimè elixum, porro & anetho iniectis. In summa, omni ratione agendum, ut & succorum materiam crassiorem reddas, & cutim denses, & exhalationem inhi beas. Vinum uerò ipsis aquosum, necessarium inter initia est, sumptum post cibos. Quòd si ex Virium robori custodiendo quae requirantur. lyncopes ab ore ventriculi ortae, curatio Vires resolus etiam ob excre tricem vim im nodicè concita tam. Vires imbecilliores redditae ol excretricis motus immoderatos, quomodo re ficiendae Albumen ouorum egre concoqui. Syncobe quibus succedat causis. Doloris causae. Solutio continui quotuplex sit. Ruptio Contusio. Erosio.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 929.5-7","label":"929.5 to 929.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/929.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/929.5"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 932.1-4","label":"932.1 to 932.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/932.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/932.1"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}