{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 937.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 937.1-4","ref":"937.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/937.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/937.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/937.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"meralem secandam esse. Reuulsionem ess moliendam quam ongissimè à ter tata fluxione pa ticula. cutientibus: sed tunc digerere est tempestiuum Quòd si ex animalis punctu morsiue dolor incidit, à quo exorta sit phlegmone, duplex sanan di doloris ratio est, uel uirus ipsum uacuando, uel quod dolorem excitat, alterando. Ac uacuabis sanè id, eorum medicaminum ope, quae uehementer attrahunt: alterabis ijs quae sunt contraria. Va cuant itaque tum calfacientia omnia, tum quae ad se citra calfactionem alliciunt: ut cucurbitulae, & cor nua quaedam. Sunt qui & ore suo uirus extrahant. 10 Huc pertinet & cauterium, & medicamenta quae cauterijs similiter escharam efficiunt. Alterum auxiliorum genus est eorum, quae qualitatem per con traria alterant. Variantur autem medicationes, pro laborantium particularum diuersitate. Vna uippe indicatio ex similaribus sumitur partibus, altera ex instrumentarijs. At ea quae ex simi laribus sumitur, modum calfaciendi, refrigeran di, siccandi & humectandi determinat. Quae ue rò ex instrumentarijs, tum locum ipsum, per quem 20 uacuare oportet, tum uacuationis rationem, tum uerò in similis speciei medicamentorum usu ipsum pluris minorisque modum. Porrò uacuationis indicatio in phlegmone, refrigerationis indi cationem uincit, contrà quam in erysipelate. In hoc nanque refrigerationis indicatio magis urget, iacuationis: etsi ubi refrigeratum erysipelas est, ad ea quae digerunt medicamenta conuertimur. At in phlegmone tantisper refrigerandum est, quatenus & ad incrementum eius sistendum, inhibendumque est commodum. Quippe refrigeratio reper cutit id quod affluit, & ex eo quod in laborante continet particula, aliquid in proximas partes repellit. Simili modo & quae modicè excalfaciunt, utraque interdum ratione prosunt: quòd & dolorem sedent, & contenta in parte aegra digerant. Siquidem mitigando dolorem, augeri plilegmonas uetant: digerendo, quod earum iam conceptum est, sanant. Si iecur inflammationem contrahere coepe rit, ac totum corpus egeat inanitione, uirtusque ualida sit, atque aeger pubertatem attigerit (puer enim, quae per dissectam uenam fit uacuationem non feret) pariter tum reuellendus, tum educendus, qui ad ipsum fluit, sanguis est, interna in dextre cubito insecta uena: propterea quòd & è directo, & ampla uia, cum uena quae caua dicitur, so cietatem habet. Hac non apparente, media secanda est. Quòd si nec illa se ostenderit, reliqua & tertia incidenda uenit.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 937-2","label":"GALENI PERGAMEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/937-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/937-2"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 937.5-6","label":"937.5 to 937.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/937.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/937.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}