{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 969-2","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 969-2","ref":"969-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/969-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/969-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/969-2.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":416,"text":"GAL. DE ARTE CVRATIV dum quae molliores sunt, ac ueluti fumigantes, diu durant, & saepius in abscessus contendunt. Secundo loco, an morbus sit salutaris. Nam quis, obse cro, bonam crisim in morbo pernicioso expectaue rit? Tertiò ad haec totius morbi tempus conside randum. Nam si priucipij uel augmenti adsit signum, minimè autem status, nec concoctionis signa in urinis, uel sputis, uel alui excrementis cernan tur, non est quòd bonam speres crisim. Porrò diffici lis tolerantia antecedere omnem crisim solet. Quę 10 quidem si in die accidat, crisis sequetur noctu. Si autem noctu, in die. Si igitur tale aliquid uideas, considerandum est, quotus sit aegritudinis dies. Etenim septimus dies, etiam ex paruo naturae appa ratu, ad crisim per excretionem mouetur. Sextus uerò magno apparatu indiget, & saepe neque ulla in eo fit crisis, nec sine periculo, nec fideliter accidit. Ergo si dolor capitis statim ab initio non inuasit, sicuti quoddam ipsius morbi symptoma, sed * in ipsa ante crisim perturbatione: dein si collum 20 etiam aliquid condolescat, & praecordia retracta sint, aut repentè superuenerit difficilis respiratio, pulsusque in tumorem subitò elati, non reciderint in paruitatem, neque debiles fuerint, statim crisis per sanguinis fluxum è naribus expectanda est. Si uerò non modò non deciderint, sed etiam in altum attollantur, & uehementiam assumpserint, faciem iam egrotantis inspicere oportet. Nam si quod in ea membrum* palpitet, aut uenae quae sunt in tempo ribus pulsent, aut malum, uel nasus, uel oculus rubidior sit factus, magis etiam talis crisis est expectanda. Quòd si etiam inuiti illachryment, uel imaginentur se splendores cernere, ac nares ipsas scalpant, tunc non iam fluxurum, sed iam fluentem conspicies sanguinem. Nec uerò ex his perterrearis, si ho minem desipientem, aut resilientem uideris. Nam & haec humorum repentium ad partes supernas indicia sunt. Praeterea si aegrotus sit adolescens, aut alioqui natura calidus, aut multo sanguine abun dans, magis adhuc de hoc sperandum erit. Quòd 40 si saepius etiam antea illi sanguis è naribus fluere est uisus, hoc uel solum sufficit fluxus sanguinis spem confirmare. Si uerò & tempus anni aestas sit, uel calidus coeli status, & si plures eo tempore cri sim ex sanguinis fluxu habuerint, aegrique corpus plenum extiterit, & consuetae excretiones retentę, haec inquam omnia spem uehementius augebunt. Has itaque & alias excretiones omnes praenosce re licet, si haec duo tantum explorauerimus, & unde naturae motus agatur, & in quam partem. Siquidem quae deficiunt adiuuabimus, & quae im moderatè feruntur, coërcebimus, si ista nouerimus. Veluti confestim sanguinis fluxus ex splene magnae cucurbitae sinistris praecordijs superpos tae, facilè retrahunt. At qui ab hepate proficiscitur, dextris. Qui ab alijs membris, eadem ratione.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 969","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/969","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/969"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 969-3","label":"GALENI PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/969-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/969-3"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}