{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 985-2","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 985-2","ref":"985-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/985-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/985-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/985-2.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":415,"text":"GAL. DE VENAE SECT. GALENI PERGAMENI de venae sectione aduersus Erasistratum, lib. Vnus. Ihi quidem illud inquisitione quamdili gentissima dignum esse uidetur, cur nam Erasistratus, cùm caetera quae ad artem spectant omnia, etiam mini ma quaeque, satis superstitiose tracta rit, de uenae tamen sectione, pręsentaneo illo uni10 oque remedio, & quod apud ueteres fuit maximi ponderis, ne minimum quidem, nisi obiter & per transennam, sermonem fecerit. Nam dum ait, inflam mationes (exempli gratia) quę uulneribus super ueniunt, uacuatione quae per inediam sit, esse cu randas, miror sanè, quòd auxilio expeditissimo omisso, ad tardissimum, minimeque tutum confugiat. Ego uerò, quandoquidem per inflammationes ne cessaria uacuatio est (uel Erasistrati testimonio eam omnium facillimam promptissimamque uenae se 2 ctione perfici arbitror, utpote per quam ipsas etia phlegmonas solas, celerrimè curare possimus cùm è diuerso inediae, praeterquam quòd longum tem bus requirant, aequaliter etiam uniuersum corpus euacuant, id quod certè non est expediens: ut interim alia reticeam incommoda, quae inedias* lor gas necessariò sequuntur: cuiusmodi sunt uirtus defatigata, succi biliosiores atque amarulentiores effecti, morsus cordis frequentes, inquietudines, deiectiones suppressae, ac breuiter, omnia recre 30 menta* mordaciora & acriora reddita. Quorum Erasistratus nihil animaduertens, cęcorum more, qui amplam compendiosamque, & planam uiam in propinquo habentes, saepenumero angustam, pro lixam, asperamque errabundi ineunt, & ipse propinquam admodum, satisque expeditam & amoenam se mitam aspernatus, ad impeditam illam, salebrosam, & longam se contulit: quippe qui hoc tantum considerauerit, num quò ipse contendit, uia eò uergat: non autem, an compendiose, & sine periculo du- 44 cat. Nam quòd uel inedia ad plenitudinis uacua tionem conferat, ego non eo inficias: uerùm longo tempore, magnoque cum nocumento, eam effice re id profiteor. Iam uerò cùm Erasistratus perpetuò admiretur naturam, ceu artificiosam, proui damque animalium gubernatricem, nusquam tamen eam imitatur. Aut cur illam plurimis morbis san guinis euacuatione medentem cernens, ne in unc quidem, ipse tali praesidio utitur? Itaque mihi aut modis omnibus demens, aut in naturae operibus 50 quamminimè uersatus esse uidetur. At omnium bonorum, quae ad medicam artem spectant, nobis autor Hippocrates, nos monet accuratissimè (ic quod etiam Erasistratus nos monere debuisset, ut quandiu natura fortis atque uegeta existens, se se ad crisim accingit, non perturbemus quidem mo tum ipsius, perficiamus autem ea, quae superata morbosarum causarum uehementia, non potest ad in tegritatem perducere. Quae iudicantur, & iudicata sunt (inquit) integrè, nec mouere, nec nouare, 60 sed sinere. Istud quidem habes proprium naturae inregrè mouentis praeceptum. Quod uerò huic succedit, naturae & ipsum, uerum diminutè ad crisim mouenti congruit: eamque ob rem ut illi simus au xilio iubens, uit: Quae ducere oportet, haec quò","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 985","label":"ILLVSTRISSIMO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/985","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/985"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 986.1-4","label":"986.1 to 986.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/986.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/986.1"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}