{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 998","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 998","ref":"998","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/998","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/998","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/998.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":424,"text":"In quibus autem corporibus nulla dum particula affecta est, caeterùm uacuatione Vere ineunte anteuertimus: in ijs, si quidem talis sit homo, ut quotannis aestiuo tempore corripiatur morbis febrilibus, atque in eo exundantia euacuare studemus, aequè pars quaeuis, ut ex ea detri hatur sanguis, est commoda: quemadmodum e tiam, si arthriticus omnibus articulis affligatur Quibus autem eximiè pars quaepiam, ubi prius euacuati non fuerint, infestatur, haud perinde licet ex quauis parte euacuationem moliri, uerùm sicuti in ijs, qui pati iam occipiunt. Quamobrem podagricos* euacuabis ex cubito: comitialibu uerò morbis, uertiginibusque obnoxios, potius ex cruribus. At si retentae haemorrhoides mittendi sanguinis occasionem praestiterint, si quidem cohibere eas uoles, quae in brachio sunt: sin prouocare, quę in cruribus consistunt uenas, secare cor uenit. In ijs uerò qui repressi sunt menses, semper in cruribus. Iam uerò ad sanguinis detractionem, dierum numerus considerandus non est. Siquidem quocunque die mittendi sanguinis scopos in laborante inueneris (nempe morbum in gentem, & uirium robur excepta aetate puerili & ambiente admodum calido) auxilium illud no praetermittes, uel si is uigesimus à principio ex titerit. Nam exoluitur in plerisque morbis tem poris tractu uirtus, ac proinde mittendi sanguinis occasio, numero dierum deperditur. Poterit etiam quis sanguinem mittere uel quacunque die noctisque hora, scopum sibi proponens, in fe brientibus quidem, particularium (quae expectanda est) circuituum declinationem: in quibus autem aut ob oculorum lippitudinem, aut aliud simile citra febrem, hoc est opus auxilio, magni tudinem aut doloris, aut phlegmones, aut totius affectus, in quo secta uena desideratur. Vbi uerò nihil eiusmodi aut urget, aut prohibet, prae stat manè uenam incidere, haud protinus ex som no excitis, sed circiter horam unam iam antea u gilantibus. Atque iteratae uacuationis tempus in quibus simpliciter quidem uacuare conamur eodem die esto: in quibus autem reuellere, si ue post duos deinceps dies fiat, melius fuerit. Inte rim tamen animus sit circa laborantis uires in tentus, manu iugiter arterijs illius admota. Consueuerunt etiam medici interdum secare arterias, quae in temporibus, & quae secus aures consistunt: illas quidem, infestantibus oculos fluxionibus tum calidis, tum spirituosis: has uerò quae secundum aures, in uertiginosis maximè, & ijs qui calidis & diuturnis, spirituosisque capitis doloribus infestantur. Etenim ubi calidus, spirituosusque sanguis in arterijs coaceruatus infestat, illic communibus parti affectae sectis arterijs est opus Verùm quia uulneratae arteriae aegrè supprimi possunt ob id ipsas medici incidere metuunt, quum si quis dum uenam secat, arteriam conuulnerarit, difficillimè compescere eruptionem sanguinis possit: aut si res optimè cedat, ad cicatricem perducta diuisione, tamen ancurisma contingat. Quanquam possumus sanè arteriam uel magnam, absque aneurismate ad cicatricem perducere, totam tized b Reuulsiones vnà cum cuacua tionibus, incipientib.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 997.5-8","label":"997.5 to 997.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/997.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/997.5"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 999","label":"GAL. DEVENAE SECT. LIB","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/999","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/999"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}