{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sidereus nuntius 21","citation":"Galileo, Sidereus nuntius 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/21.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Sidereus nuntius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"interstitia vero, secundum existimationem 50. secundorum minutorum fuere, aderat quoque Stella ex occidente à loue distans min: pr. 4. Orientalis Ioui proxima erat omnium minima, reliquae vero aliquanto maiores, atque inter se proximè aequales. Die vigesima secunda hora 2. consimilis fuit Stella rum dispositio. A Stella orientali ad Iouem minuto &cc. Ori. rum primorum 5. fuit interuallum à loue ad occidentaliorem pr. 7. Duae verò occidentales intermediae dixtabant ad inuicem min. o. sec: 40. propinquior verò Ioui aberat ab illo m. p. 1. Ipsae mediae Stellulae, minores erant extremis: fuerunt verò secundum eandem rectam lineam iuxta Zodiaci longitudinem extensae, nisi quod trium occidentalium media paululum in austrum deflectebat. Sed hora noctis sexta in hac constitutioOcc. Ori. ne visae sunt. Orientalis admodum exigua erat; dis tans à loue vt antea min: pr. 5. Tres ver ò occidentales, & à loue, & ad inuicem aequaliter dirimebantur, erantque intercapedines singulae min: 1. sec: 20. proximè: & Stella Ioui vicinior reliquis duabus sequentibus minor apparebat; omnesque in eadem recta exquisite dixpositae videbantur. Die vigesima tertia hora o. min: 40 ab occasu, in hunc fermè modum Stellarum constitutio se habuit: erant Ori. Occ. tres Stellae cum loue in recta linea secundum Zodiaci longitudinem; veluti semper fuerunt: Orientales erant duae, vna verò occidentalis. Orientalior aberat à sequenti min: pr: 7. haec verò à loue min. 2. sec: 40. Iuppiter ab occidentali min: 3. sec: 20. erantque omnes magnitudine ferè aequales. Sed hora quinta, duae Stellae, quae prius soui erant proximae amplius non cernebantur, sub loue vt arbitror latitantes fuitque talis aspectus. Ori. Occ. Die vigesimaquarta tres Stellae orientales omnes visae sunt, ac ferè in eadem cum loue recta linea; me Ori. Occ. dia enim modicè in austrum deflectebat. Ioui propinquior distabat ab eo min: 2. sequens ab hac min: Otec: 30. ab hac verò aberat orientalior min. 9. erantque omnes admodum splendidae. Hora verò sexta, duae Ori. Occ. solummodo sese offerebant Stellae in hoc positu: nempe cum soue in eadem recta linea ad vnguem, à quo elongabatur propinquior min: p: 3. altera vero ab hac min: pas.","prev":{"citation":"Sidereus nuntius 20","label":"20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/20"},"next":{"citation":"Sidereus nuntius 22","label":"22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/22"},"credit":{"text":"Galileo, Sidereus nuntius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sidereus_nuntius","quality":"ocr"}}