{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sidereus nuntius ix","citation":"Galileo, Sidereus nuntius ix","ref":"ix","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/ix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/ix","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/ix.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Sidereus nuntius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius","urn":null},"verse":false,"words":198,"text":"Altercationes insuper de Galaxya, seu de Lacteo circulo substulisse, eiusquè essentiam sensui, nedum intellectui manifestasse, parui momenti existimandum minimè videtur; insuperquè substantiam Stellarum, quas Nebulosas hucvsquè Astronomorum quilibet appellauit digito demonstrare, longèque aliam esse quam creditum hactenus est, iocundum erit, atque perpulcrum. Verum, quod omnem admirationem longè superat, quodvè ad Monitos faciendos cunctos Astronomos, atque Philosophos nos apprimè impulit, illud est, quod scilicet Quatuor Erraticas Stellas nemini eorum, qui ante nos, cognitas, aut obseruatas adinuenimus, quae circa Stellam quandam insignem è numero cognitarum, instar Veneris, atque Mercurij circa Solem, suas habent periodos, eamquè modò praeeunt, modò subsequuntur, nunquam extra certos limites ab illa digredientes. Quae omnia ope Perspicilli à me excogitati diuina prius illuminante gratia, paucis abhinc diebus reperta, atque obseruata fuerunt. Alia fortè praestantiora, vel à me, vel ab alijs indies adinuenientur consimilis Organi beneficio, cuius formam, & apparatum, necnon illius excogitandi occasionem prius breuiter commemorabo, deinde habitarum à me Obseruationum historiam recensebo. ENSIBVS abhinc decem ferè rumor ad aures Mnostras increpuit, fuisse à quodam Belga Perspicillum elaboratum, cuius beneficio obiecta visibi lia, licet ab oculo inspicientis longè dissita, veluti propinqua distinctè cernebantur; ac huius profectò admirabilis effectus nonnullae experientiae circumfere bantur, quibus fidem alij praebebant, negabant alij.","prev":{"citation":"Sidereus nuntius viii","label":"ONOMICVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/viii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/viii"},"next":{"citation":"Sidereus nuntius x","label":"ONOMICVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/x","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/x"},"credit":{"text":"Galileo, Sidereus nuntius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sidereus_nuntius","quality":"ocr"}}