{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sidereus nuntius xii","citation":"Galileo, Sidereus nuntius xii","ref":"xii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/xii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/xii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/xii.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Sidereus nuntius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Quod si Specilio CD. bracteas, aliàs maioribus, aliàs verò mi noribus perforatas foraminibus aptauerimus, mode hanc modo illam prout opus fuerit superimponentes angulos alios, atque alios pluribus, paucioribusquè minutis subtendentes pro libito constituemus, quorum ope Stellarum intercapedines per aliquot minuta adinuicem dissitarum, citra vnius, aut alterius minu ti peccatum commodè dimetiri poterimus. Haec tamen sic leuiter tetigisse, & quasi primoribus libasse labijs in praesentiarum sit satis, per aliam enim occasio nem absolutam huius Organi theoriam in medium proferemus. Nunc obseruationes à nobis duobus proximè elapsis mensibus habitas recenseamus, ad magnari profectò contemplationum exordia omnes verae Philosophiae cupidos conuocantes. De facie autem Lunae, quae ad aspectum nostrum vergit primo loco dicamus, quam facilioris intelligentiae gratia in duas partes distinguo, alteram nempè clariorem, obscuriorem alteram: clarior videtur totum Emisphaerium ambire, atque perfundere; obscurior verò veluti nubes quaedam faciem ipsam inficit, maculosamque reddit; istae autem maculae suboscurae, & satis amplae vnicuique sunt obuiae, illasque aeuum omne conspexit; quapropter magnas, seu antiquas eas appellabimus, ad differentiam aliarum macularum amplitudine minorum, at frequentia ita consitarum, vt totam Lunarem superficiem, praesertim verò lucidiorem partem conspergant; hae verò à nemine ante nos obseruatae fuerunt; ex ipsarum autem saepius iteratis inspectionibus, in eam deducti sumus sententiam, vt certò intelligamus, Lunae superficiem, non perpolitam, aequabilem, exactissimaeque sphaericitatis existere, vt magna Philosophorum coors de ipsa, dequè reliquis corporibus coelestibus opinata est, sed contra inaequalem, asperam, cauitatibus, tumoribusque confertam, non secus, ac ipsiusmet Telluris facies, quae montium iugis, valliumquè profunditatibus hincindè distinguitur.","prev":{"citation":"Sidereus nuntius xi","label":"ONOMICVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/xi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/xi"},"next":{"citation":"Sidereus nuntius xiii","label":"ONOMICVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/xiii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/xiii"},"credit":{"text":"Galileo, Sidereus nuntius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sidereus_nuntius","quality":"ocr"}}