{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sidereus nuntius xvi","citation":"Galileo, Sidereus nuntius xvi","ref":"xvi","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/xvi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/xvi","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/xvi.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Sidereus nuntius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"In extremis quoque cornibus tàm superiori, quàm inferiori splendida quaedam pun cta, & omnino à reliquo lumine disiuncta emergebant; veluti in eadem figura depictum cernitur. Eratque magna obscurarum macularum vis in vtroque cor nu, maximè autem in inferiori; quarum maiores, & obscuriores apparent, quae termino lucis, & tenebra rum viciniores sunt; remotiores verò obscurae minus, ac magis dilutae. Semper tamen, vt supra quoque meminimus, nigricans ipsius maculae pars irradiationis Solaris locum respicit, splendidior verò limbus nigricantem maculam in parte Soli auersa, & Lunae tene brosam plagam respiciente, circundat. Haec Lunaris superficies, quà maculis, instar Pauonis cauda cęruleis oculis, distinguitur, vitreis illis vasculis redditur consimilis, quae adhuc calentia in frigidam immissa perfractam, vndosamque superficiem acquirunt, ex quo a vulgo Glaciales Ciati nuncunpantur. Verum magnae eiusdem Lunae maculae consimili modo interruptae, atque lacunis, & eminentijs confertae minimè cernuntur; sed magis aequabiles, & vniformes; solummodo enim clarioribus nonnullis arcolis hàc illàc scatent; adeò vt si quis veterem Pythagoreorum sententiam exsuscitare velit, Lunam scilicet esse quasi Tellurem alteram, eius pars lucidior terrenam superficiem, obscurior verò aqueam magis congruè repraesentet: mihi autem dubium fuit nunquam, Terrestris globi à longè conspecti, atque à radijs Solaribus perfusi, terream superficiem clariorem, obscuriorem verò aqueam se se in conspectum daturam.","prev":{"citation":"Sidereus nuntius xv","label":"ONOMICVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/xv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/xv"},"next":{"citation":"Sidereus nuntius xvii","label":"ONOMICVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/xvii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/xvii"},"credit":{"text":"Galileo, Sidereus nuntius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sidereus_nuntius","quality":"ocr"}}