{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 100","citation":"Galileo, Systema cosmicum 100","ref":"100","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/100","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/100.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"Ante vero EI, = IVIN QuunOOS itize vero quam incipiamus vlterius progredi, nescio quid monendus es mihi de nouissimis verbis tuis, cum dixisti, conclusum esse, quod opinio, Terram iisdem quibus Caelestia corpora conditionibus dotatam statuens, oppositâ sit verisimilior. Non enim hoc ego conclusi, quemadmodum nec vllam aliam propositionem controuersam definitiue asserere animus est: sed id modò mihi propositum fuit, vt producerem illas rationes, responsiones, instantias & solutiones, quae in vtramque partem hactenus partim aliis in mentem venerunt, partim à me ipso meditationibus assiduis excogitatae fuerunt: decisionem postea iudicio aliorum committerem. SAGR. Meopte me iudicio sum passus decipi, dum ex meo ingenio metitus alios, vniuersalem feci conclusionem, quae particularis tantùm erat. Errasse confiteor, maxime cum Simplicii huius nostri sententiae fuerim ignarus. SIMP. Non nego, me hac tota nocte, eaquae hesterna die sunt allata ruminatum esse, multasque reuera pulchras, nouas, egregiasque deprehendisse speculationes. Vtut sit, haud paullo arctius constringi me sentio autoritate tot tantorumque scriptorum, & praecipue &c. Tu vero, Sagrede, concusso capite abnuere & subridere videris, ac si quid perabsurdi pronunciassem. SAGR. Subrideo tantum: sed, crede mihi, prope disrumpor, dum contineo me, ne in cachinnos effundar. In mentem enim reuocasti quiddam egregium, quod ante paucos annos, me aliisque Nobilibus, amicis meis, quos tibi possem annumerare, praesentibus, accidit. SALV. Recte feceris, si nobis id quicquid est recites, ne forte Simplicius credere pergat, setibi risui & iudibrio fuisse. SAGR. Bene est. Medicum quendam, Venetiis percelebrem, domi suae conueni, quò nonnulli studiorum, alii curiositatis gratia subinde ventitabant, vt sectionis aliquam partem à manu docti non minus ac diligentis & exercitati Anatomici viderent. Accidit autem illa die, vt de ortu & origine neruorum inquireretur, quae de celebris est inter Galenicos Peripateticosque controuersia: & cum Anatomicus ostenderet neruorum maximam quasi stirpem exeuntem è cerebro, transeuntemque per ceruicem, distendi postea per spinalem, atque diuaricari per totum corpus, sic vt praetenue solummodò filamentum tanquam funiculus ad cor pertingat; conuersus itia uersus ad Nobilem quendam, quem sciebat esse philosophum Peripateticum, & in cuius praesentis gratiam extraordinaria quadam diligentia detexerat & ostenderat omnia, quaesiuit ex eo, num persuaderi denique sibi sineret, originem neruorum è cerebro duci, non e corde; ad quae philosophus ille, cogitabundus aliquandiu, tandem respondit: equidem ita aperte rem oculis subiecisti, vt, nisi textus Aristotelicus, aperte neruos ex corde deducens obstaret, in sententiam tuam pertracturus me fueris.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 99","label":"ALTERIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/99"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 101","label":"ALTERIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/101"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}