{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 109","citation":"Galileo, Systema cosmicum 109","ref":"109","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/109","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/109.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"remanent, nec cum ipsa naue mouentur: & vero quoad capsas, ceterasque sarcinas, quibus nauis ad aequilibrium oneratur, & respectu nauis ipsius, motus ille Venetiis in Syriam tendens, tanquam nullus est, & nihil alterat relationem quae inter res illas est: idque quia communis est omnibus, & aequaliter ab omnibus participatur: at quando illarum quae sunt in naui mercium aliqua sarcina vel vnico digito à capsa dimouetur, vnicum hoc pro maiore motu respectu capsae fuerit habendum, quam duorum millium milliariorum iter iunctim à sarcina simul atque capsa confectum. SIMP. Haec est doctrina bona, solida, totaque Peripatetica. SALV. Ego illam habeo pro antiquissima, suspicorque, Aristotelem eandem à bona schola quapiam acceptam, non intellexisse penitius, & proinde cum nonnihil ipsam immutasset, caussam confusionis extitisse per illos, qui ipsius omnia dicta defendere volunt. Et dum scripsit, omne id quod mouetur, super re aliqua immobili moueri, parum abest quin statuam, Fallacia quadam vsum dicere voluisse, quicquid mouetur, moueri respectu rei cuiusdam immobilis: quae quidem propositio nihil difficultatis patitur, at altera plurimum. SAGR. Ne, quaeso, filum abrumpamus: quin coeptam dissertationem persequere. SALV. Cum ergo manifestum sit, motum, qui multis mobilibus communis est, otiosum, & tanquam nullum esse quo ad re lationem ipsorum inter se mobilium, eò quod inter ipsa nihil mutetur; ac operandi vim habere tantum in relatione, quam habent ipsa mobilia cum aliis eo motu destitutis, quorum inter se habitudo mutatur: cumque diuiserimus Vniuersum in duas partes, quarum vna necessariò mobilis est, & altera immobilis; ad obtinendum id omne, quod à tali motu dependere queat, perinde est, siue solam Terram, sine totum mundum reliquum, mobilem constituamus: siquidem operatio motus huius non nisi in relatione mutua corporum caelestium ac Terrae consistit, quae sola relatio mutatur. Iam si ad eundem prorPropositio. quam Aristoteles ab antiquis acceptam nonnihil immutauit. Argumentatto prima, qua motus diurnus probatur inesse Terrae. Natura pluribus non efficit, quod paucioribus efficere potest. Ex motu diurno nulla mutatio nascitur inter omnia corporis Cae. lestia: sed omnes muta tiones referuntur ad Terram.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 108","label":"ALTERIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/108"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 112.1-4","label":"112.1 to 112.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/112.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/112.1"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}