{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 120","citation":"Galileo, Systema cosmicum 120","ref":"120","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/120","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/120.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"In eiaculatione igitur Occidentali, globi cursus emetietur octo milliaria, hoc est, quinque suaversus Occidentem, & tria bombardae versus Orientem: eiaculatio autem Orientalis duo milliaria non excederet. tantum enim relinquitur, si de quinque milliaribus volantis globi, tria Terrae in eandem partem subsequentis abstrahas. Atqui monstrat experientia, eiaculationes inter se pares esse. Bombarda igitur, & per consequens ipsa Terra, consistunt immobiles. Nec minus eiaculationes versus Meridiem Septentrionemue factae, Terrae stabilitatem adstruunt. Nec enim vnquam prospectum per dioptram signum attingeretur, sed ictus globi semper vltra scopum ad Occasum vergeret, idque propter cursum Terrae, scopum vna versus Ortum vehentis, dum globus permeat aërem. Et non tantum eiaculationes per lineam meridianam, sed & illae versus Ortum Oc casumue factae à scopo aberrarent: ac Orientales quidem iusto altiores, Occidentales vero depressiores euaderent, vtut accuratissime collinees. Nam quia globus vtramlibet in partem emissus incedit per tangentem, hoc est, per lineam Horizonti parallelam; cumque per motum diurnum, si modò quis Terrae competit, Horizon semper deprimatur versus Orientem, & eleuetur ab Occidente (qua caussa Stellae Orientales exaltari, Occidentales deprimi videntur) ideoque scopus Orientalis infra eiaculationem depressus, eam reddet altiorem: Occidentalis autem exaltatus depressiorem eandem efficiet: vt ita in neutram partem eiaculatio exacte collineationi sit responsura. Cum autem experientia contrarium adstruat, erit necesse, Terram immobilem vt dicamus. SIMP. Haecprofecto rationes ita firmae sunt, vt sufficientes iis responsiones opponi nullae queant. SALV. Num eae forte nouae & antehac inauditae tuis auribus accidunt? SIMP. Omnino. Iam vero video, quot & quam pulcris experimentis, naturae benignitas ad veri cognitionem deducere nos voluerit. ô quam bene veritas vna consonat alteri, quantoque consensu se mutuò reddunt inexpugnabiles! SAGR. Male factum, quod Aristotelis aetas bombardarum inuento caruit. nam his ille fuisset oppugnaturus ignorantiam, ac de rebus mundanis absque titubatione pronunciaturus. SALV.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 119","label":"119","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/119"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 121","label":"121","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/121"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}