{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 134.5-7","citation":"Galileo, Systema cosmicum 134.5-7","ref":"134.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/134.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/134.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/134.5.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"Non potest affirmari primum: nam paullo post ostendam, non tam eum possibilem, quàm necessarium esse. Multo minus secundum affirmari potest: nam Aristoteles ipse concedit, ignem sursum tendere naturaliter per lineam rectam, & tamen rotari motu diurno, toti elemento ignis, & maiori aëris Si ergo ei non videtur impossibile, parti communicato à Caelo. misceri motum rectum sursum, cum circulari, qui igni ac aëri à concauo lunari communicatur; multo minus impossibile putare debet, in lapide misceri motum rectum deorsum cum circulari, qui naturalis esset toti globo terrestri, cuius pars lapis est. SIMP. Mihi hoc non videtur esse verisimile. Nam si elementum ignis vna cum aëre circumfertur, res est facilima, imo necessaria, vt ignis particula, quae è terra in sublime fertur, per mobilem aërem transeundo, eundem motum recipiat, cum sit corpus adeo tenue ac leue, motuique recipiendo promptissimum. Quod au tem saxum grauissimum, aut globus bombardicus, è sublimi decidens, suoque libratus pondere, aliò sese transferri vel ab aëre, vel à qua re alia patiatur, id vero prorsus paradoxon, & à ratione est alienum. Accedit experimentum appositum adeo, lapidis è summitate mali decidentis, qui, dum nauis consistit, ad mali pedem cadit: si vero nauis prouehitur, ab eodem termino tam procul cadet, quanto nauis, tempore casus lapidis progressa fuerit: qui quidem haud pauci cubiti sunt, quando nauis celeri cursu fertur. SALV. Magnum discrimen est inter casum nauis ac Terrae si globus terrestris motu diurno ferretur. Manifestissimum enim est, quod motus nauis, quemadmodum ei naturalis non est, sic ac cidentarius sit omnibus rebus quae in ipsa sunt.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 134.1-4","label":"134.1 to 134.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/134.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/134.1"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 135","label":"135","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/135"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}