{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 136","citation":"Galileo, Systema cosmicum 136","ref":"136","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/136","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/136.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Vt proinde à naui ad Turrim argumentatio vim inferendi nuliam habeat: nam lapis ille, mali summitate decidens, tale medium dium ingreditur, quod motum cum naui communem non habet: lapis autem è Turris apice demissus, in medio tali versatur, quod eundem habet cum toto globo terrestri motum; ita vt lapis ille nihil impediente aëre, quin potius eius motu promouente, Terrae cursum vniuersalem sequi possit. SIMP. Non assequor hoc, qui possit aër ingenti alicui saxo globoue ferreo aut plumbeo, plusquam ducentas libras v. g. pendenti, motum imprimere eum, quo ipsemet mouetur, & quem forte plumis, niuibus aliisque leuissimis rebus communicat: imo video, pondus eiusmodi, licet vento expositum impetuosissimo, tamen nec hilum à suo loco dimoueri. Iam expende, num id aër secum auferre valeat. SALV. Magnum discrimen est inter experimentum tuum, nostrumque casum. Tu ventum facis incidere saxo in quiete posito: & nos aëri, qui iam mouetur, exponimus saxum quod & ipsum eadem velocitate mouetur, sic vt aër non teneatur ei conferre nouum motum, sed tantummodo conseruare, aut vt rectius dicam, non impedire motum iam conceptum. Tu saxum propellere vis alieno motu, & extra naturam eius posito: nos vero conseruare idem in suo motu naturali. Si producere velles experimentum accommo datius, dicere debebas, obseruari si non frontis, at mentis oculo, quid euenturum esset, si aquila impetu venti abrepta, lapidem ex vnguibus emitteret. Cum enim hic lapis adhuc vnguibus haerens, venti velocitatem aequet, & post emissionem, ingrediatur medium, quòd pari velocitate mouetur, valde pronus sum in eam sententiam, non eum esse casurum ad perpendiculum, sed sequendo venti cursum, eumque propria grauitate temperando, motu transuerso quodam impulsum iri. SIMP. Necesse esset, vt experimentum eiusmodi capere possemus, ac postmodum ex euentum iudicare. Interim effectus nauis hucusque speciem opinioni nostrae fauentem habere videtur. SALV. Bene dixisti, hucusque: deinceps enim aliam for tasse speciem induet. Ne diutius te suspensum teneam, dicmihi, Simplici, serio ne statuis, istud nauis experimentum adeo bene quadrare ad propositum nostrum, vt rationabile atque credibile sit, id, quod in naui accidere videmus, etiam in globo terrestri accidere debere? SIMF. II. iuas geIET. am: eplur.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 135","label":"135","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/135"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 137","label":"137","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/137"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}