{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 137","citation":"Galileo, Systema cosmicum 137","ref":"137","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/137","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/137.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":") 10ul onia alie ides te: SIMP. Hactenus ita sensi: & quamuis obiectiunculas aliquas in contrarium adduxisti: tamen eae tanti momenti non sunt, vt à sententia me dimouere queant. SALV. Imò requiro ego, vt ita sentire pergas, firmiterque credas, id quod in Terra sit, respondere etiam oportere his quae in naui; dummodo, si postea hoc ipsum deprehendatur officere negotio tuo, ne mutare iudicium in mentem tibi veniat. Ais, quandoquidem stante naue, lapis prope mali pedem decidit; at progrediente, longius à pede remouetur; è conuerso igitur, ex casu lapidis ad pedem, inferri quietem nauis, & ex casu remotiore, progressum nauis: cumque id, quod de naui euenit, de Terra pariter accidere debeat, ideoque ex casu lapidis ad pedem Turris, necessariò globi terrestris immobilitatem inferri. Numquid haec est argumentatio tua? SIMP. Est, & quidem in compendium exacte reducta, quod eam reddit intellectu facillimam. SALV. Iam dicito mihi, si lapis è mali summitate demissus, naui velocissime prouecta, in eodem praecise nauis loco decideret, quem locum naue quiescente feriret, ecquem vsum hi casus tibi praeberent, vt te de nauis vel statione, vel progressu certiorem efficerent? SIMP. Nullum prorsus. Ad hunc modum è pulsu venarum cognosci nequit, dormiat ne quis, an vigilet. Pulsus enim eundem tenorem in vtroque seruat. SALV. Optime. Vnquam ne experimentum de naui cepisti? SIMP. Nunquam: facile tamen crediderim, autores qui hoc experimentum adferunt, diligenter id obseruasse: praeterquam quod caussa disparitatis aperte adeo cognoscitur, vt nullus sit dubitationi locus. SALV. Quod fieri possit, vt autores experimentum à seipsis incognitum adferant, tu ipse testimonio es, qui cum eam rem inexploratam tibi fateare, tamen veluti certam producis, & nos bona fide remittis ad istorum autoritatem: quod ipsum eosdem quoque fecisses non modo probabile, sed & necellarium est: vt scilicet ipsi quoque prouocauerint ad testimonium antecessorum, & nemo tamen inuentus fuerit, qui ipsemet experimentum ceperit.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 136","label":"136","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/136"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 138","label":"138","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/138"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}