{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 14","citation":"Galileo, Systema cosmicum 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/14.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"SAGR. Credis ergo, lapidem relicta quiete, susceptoque motu suo naturali versùs centrum Terrae, transire per omnes gradus tarditatis inferioris ad quemcunque gradum velocitatis? SALV. Credo, imò ita firmiter habeo persuasum, vt tibi quoque citra haesitationem id credendi autor esse possim. SAGR. Si nullum alium ex hodierno colloquio fructum caperem praeter vnam huiusce rei cognitionem, satis magnum operae me pretium fecisse putarem. SALV. Quoad quidem assequi datur ratiocinationem tuam, pars magna tuae difficultatis in eo consistit, quòd in vno tempore, & quidem breuissimo, transeundi sunt infiniti gradus tarditatis praecedentis quamcunque velocitatem, à mobili in isto tali tempore acquisitam. Priusquam igitur ad alia progrediar, hunc tibi scrupulum eximere conabor, idque negotio non magno, dummodo noueris, quod mobile transeat quidem per dictos gradus: verùm iste transitus ea ratione fiat, vt nullibi moram faciat. Cùm autem transitus non plus vnico temporis momento desideret, quantulumcunque verò temporis spatium infinita momenta contineat; itaque non deerit, vnde assignemus suum cuique de infinitis gradibus tarditatis, quantumuis tempus exiguum fuerit. SAGR. Hucusque dicta bene capio. Sed interim hoc mihi mirum videtur, quod ista sphaera tormentaria (talem enim pro mobili cadente mihi propono) quamuis adeo praecipiti cursu descendat, vt minori quàm quod decem arteriae pulsibus respondet tempore plusquam ducentos cubitos altitudinis emetiatur, tamen in hoc suo cursu cum tam exiguo velocitatis gradu coniuncta fuisse deprehendatur, vt si in eo gradu permanens motum nihilo magis accelerando continuasset, ne die quidem integro spatium hoc emensura fuerit. SALV. Imò ne integro quidem anno, dixeris, nec decem annis, nec vel mille: id quod persuadere tibi conabor, forte nihil contradicturo nonnullis simplicibus quaestionibus quas tibi proponam. Itaque dicito mihi, numquid dubites concedere, sphaeram hanc in suo descensu maiorem subinde velocitatem ac impetum acquirere. SAGR. Id quidem habeo persuasissimum. SALV. Quod si dicam, impetum in quocunque motus eius eius loco acquisitum, tam esse concitatum, vt sufficiat ad sphaeram reducendam in eam vnde exierat altitudinem, an & hoc concedes? SAGR.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 13","label":"DIALOG","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/13"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 15","label":"DIALOG","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/15"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}