{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 140","citation":"Galileo, Systema cosmicum 140","ref":"140","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/140","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/140.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"SIMP. Motus hic magis ac magis elanguescet atque tardabitur, quippe naturae contrarius. Erit autem pro maiore vel minore impulsu, item pro maiore vel minore accliuitate, longior aut breuior, SALV. Videris igitur explicuisse mihi hactenus accidentia mobilis alicuius super duobus diuersis planis: quod scilicet in plano inclinato mobile graue vltro descendat, continue motum accelerando, nec nisi vi detentum quiescere possit: in accliui autem plano, & ad impellendum illud & ad firmandum vi quadam opus sit, quodque motus eidem impressus continue imminuatur, ac tandem omnino cesset. Addis praeterea, in vtroque casu diuersitatem oriri ab accliuitate vel decliuitate plani maiore vel minore, sic vt maiorem inclinationem sequatur maior velocitas: contra vero super accliui plano idem mobile vi eadem impulsum tanto longius promouea tur, quanto minor est eleuatio. Porro dic mihi, quid accideret eidem mobili super plano quod nec esset accliue, nec decliue. SIMP. Oportet, vt de responsione nonnihil deliberem. Cum hic nulla decliuitas sit, non etiam esse poterit inclinatio naturalis ad motum: cumque nec accliuitas, non poterit esse resistentia ad motum. Vnde mobile futurum est indifferens interpropensionem & resistentiam ad motum. Itaque puto, naturaliter ibi quieturum esse. Sed quid haesito? non diu enim est, cum Sagredus ita secuturum esse me docuit. SALV. Credo hoc fore, si quis isthic mobile deponeret: si autem in quamcunque partem impelleret, quid tum sequeretur? SIMP. Quid enim aliud, quam vt versus illam partem moueretur? SALV. Sed quo motûs genere? num continue accelerato, vt in planis decliuibus; an vero successiue retardato, vt in accliuibus? SIMP. Nec accelerandi, nec retardandi caussam hic video, cum neque decliuitas ibi sit, nec accliuitas. SALV. Est vt dicis. Sed si caussa retardationis ibi nulla, multo minus caussa quietis esse debebat. Quam diu ergo motum ipsius mobilis duraturum esse putas? SIMP. Vtique quamdiu durat longitudo superficiei istius nec accliuis, neque decliuis. SALV. Ergo si tale spatium esset interminatum, motus in eo pariter termino careret, hoc est, perpetuus esset?","prev":{"citation":"Systema cosmicum 139","label":"139","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/139"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 141","label":"141","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/141"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}