{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 141","citation":"Galileo, Systema cosmicum 141","ref":"141","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/141","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/141.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"SIMP. Puto sic esse, dummodo mobile durabili materia constet. SALV. Iam hoc praesuppositum est, dum remouenda diximus omnia impedimenta accidentaria & externa. Iam autem fratis; gilitas ipsius mobilis in hoc casu, ex impedimentis accidentariis mevnum est. Nunc mihi dicito, quid caussae putes, quod globus iste mouetur vltro super decliui plano: at non sine violentia super accliui? SIMP. Nam inclinatio corporum grauium est, moueri vera sus centrum Terrae; & non nisi vi sursum feruntur versus circumfeeerentiam. Est autemproprium inclinatae superficiei, propius admoonefuere centro; vt eleuatae, dimouere à centro. SALV. Ergo superficiem, quae neque decliuis est, nec acclieide nis, omnibus suis partibus aequaliter à centro distare oportebit. Anpene vero talis vsquam inuenitur? SIMP. Non desunt nobis tales. ecce tibi illam globi nostri terrestris, si tamen ea bene polita esset, nec, qualis est, scabrosa & montium intercisa iugis. Sed hac exactius complanatur Aqua, dum apaplacida est atque tranquilla. SALV. Ergo nauis, tranquillo mari, quam malaciam vocant, prouecta, ex eo mobilium genere est, quae in tali superficie incedunt, nec decliui scilicet, nec accliui; ac proinde ita disposita est, vt remotis omnibus obstaculis accidentariis & externis, impulsu semel concepto, incessabiliter vniformiterque moueatur. SIMP. Videtur ita fieri debere. SALV. Et ille lapis in summitate mali, numquid à naui portatus & ipse mouetur per circumferentiam circuli circa centrum, & per consequens, motu in se indelebili, remotis impedimentis externis? & hic motus numquid aeque velox est, ac motus nauis? SIMPL. Hactenus omnia recte procedunt: sed quid sequitur? SALV. Tu ipse quaeso, vltimam inde consequentiam dedutito, cum praemissas omnes per te scieris. SEMP. itia SIMP. Tu hanc dicere vis vltimam conclusionem, quod, cùm lapis ille motu indelebili sibi impresso moueatur, non relicturus sit nauem, sed secuturus potius, ac denique decisurus ad eundem locum, in quem caderet quiescente naue. Atque ita ego quoque dico, secuturum, nisi obstarent impedimenta externa, quae remorantur motum lapidis in libertate sua positi.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 140","label":"140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/140"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 142","label":"142","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/142"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}