{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 149","citation":"Galileo, Systema cosmicum 149","ref":"149","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/149","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/149.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Porro veniamus, si placet, ad solutiones ceterorum argumentorum, quandoquidem Simplicius satis, nisi fallor, intelligit, primum illud quod à cadentibus è summo ad imum, depromptum est, nullius esse momenti. SIMP. Mihi vero nondum omnes scrupulos exemptos esse cae: video, mea fortasse culpa, qui non aeque prompta celerique, vt Sagredus, apprehensiua valeo. Mihi sic videtur; si motus iste participatus lapidi, dum adhuc malo nauis adhaeret, indelebiliter, vt ais, in eo re; conseruaretur etiam dum à naui iam separatus est; tunc necesse esset, vt similiter, si quis insidens equo gradum acceleranti, manu globum tę vt es Iri, emittat, globus iste in terra continuaret motum suum, & sequeretur nter equi cursum, neque restitaret. id quod fieri, credo, non videmus, nisi Tur eques ille globum in anteriora vi proiiceret. Quod nisi fiat, isthic. opinor, haerebit, vbi decidit. itige er? SALV. Ego te vehementer errare credo, nec dubito, expeoc. rientiam contrarium tibi monstraturam, & globum in terram delapsum simul cum equo procursurum, nec remansurum, nisi quatenus asperitas inaequalitasque viae impedient. Et ratio satis mihi clara videtur. Nam si tu eodem haerens loco, eundem globum in terra prouolueres, nonne is motum continuaret etiam extra manum tuam? & quidem hoc longiore interuallo, quanto superficies esset aequabilior, ita vt, v. g. super glacie, quam longissime procurreret? SIMP. De hoc dubitandum non est, si brachio globum impello: in altero verò casu praesupponitur, quod equo insidens, eum è manum tantummodo dimittat. SALV. Hoc quidem modo globum secuturum aio: at quando tu brachio eum proiicis, quid ipsi, vt primum à manu abierit, aliud relinquitur, quam motus impulsu tui brachii conceptus, qui in eo conseruatus ipsum vlterius prouehere pergit: Iam quid interest, si impetus hic globo conferatur à brachio tuo potius quàm ab equo? Dum equo insides, nonne procurrit vnâ tua manus, & conAT 3 itia consequenter ipse globus, aequè velociter ac equus ipse? sic est pr fecto. Dum ergo manum tantùm aperis, excedit inde globus in pulsus motu iam ante concepto non ex brachiotuo, per motul tuum peculiarem, sed ex motu dependente ab ipso equo, qui conmunicatur & tibi, & brachio, & manui, & ipsi denique globo.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 148","label":"148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/148"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 150","label":"150","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/150"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}