{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 158","citation":"Galileo, Systema cosmicum 158","ref":"158","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/158","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/158.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":418,"text":"Si motus rectus, versùs terrae centrum vniformis esset, cum sit etiam vniformis ille circularis in Orientem; apparet, ex vtru que componi motum per lineam spiralem, vnam ex illarum genere quas definiuit Archimedes in libro de spiralibus. Eae sunt, quando punctum mouetur vniformiter super linea recta vniformiter quoque circumducta circa alterum extremorum eius punctorum fixum, ta quam circulationis ipsius centrum. Sed cum motus rectus corpori grauis cadentis continue sit acceleratus, necesse est vt linea compositis duobus à motibus descripta, maiori subinde proportione luc cessiue recedat à circumferentia illius circuli, quem descripsisset centrum grauitatis lapidis, si lapis in Turris summitate mansisset. necess quoque est, vt ista recessio à principio sit exigua, imo minima, & si quid, minimo minus est: siquidem graue descendens, dum exit quiete, hoc est, priuatione motûs deorsum, & motum rectum deorsum ingreditur, necessariò transit per omnes gradus tarditatis, inter quietem & quamcunque velocitatem interiectos: qui quidem gradus infin sunt, vt iam antè prolixe disputatum & conclusum est. Hoc itaque posito, talem accelerationis esse progressum, cum prae terea verum sit, quod grauis corporis descensus in terrae centro teri minetur, necessariò sequitur, quod linea compositi motûs eius talis sit, quae quidem subinde maiori proportione recedat à summitatem Turris, aut, vt rectius dicam, à circumferentia circuli descripti à sum mitate Turris per conuersionem terrae: sed interim tamen illa recessio subinde minor in infinitum fiat, quanto minus minusque mobilei primo termino, vbi quiescebat, recessisse deprehenditur. Praeteres necessarium est, vt talis ista linea motûs compositi terminetur in centro terrae. His duobus praesuppositis, aggressus sum describere circa centrum A semidiametro AB. circulum BI. qui terrestrem globum repraesentet, & prolongando semidiametrum AB. in C. descripsi altitudinem Turris BC. quae circumlata à terra per circumferentiam BI. vertice suo describit arcum CD. Bisecando postea lineam CA. in medio E. describo ex centro E. interuallo EC. semicirculum CIA. per quem, nunc affirmo satis probabiliter credi posse, quod lapis è summitate Turris C. cadens, moueatur motu qui compositus sit ex communi circulari, & proprio recto. Si enim in circumferentia CD. signentur aliquae partes aequales, CF. FG. GH. HL. & è punctis RG. H. L.vet. Dic itize H. L. versus centrum A. ducantur lineae rectae; partes earum inter duas circumferentias CD. BI. interceptae, semper nobis repraesentabunt eandem Turrim CB. circumlatam à globo terrestri versus DI. quibus in lineis illa puncta, vbi ipsae secantur à semicirculi arcu CI. ea ipsa loca sunt, quae lapis cadens de tempore in tempus permeat. quae quidem puncta semper increscente proportione recedunt à summitate Turris. Atque haec caussa est, cur motus rectus iuxta Turrim sempes, magis ac magis accelerari nobis videtur.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 157","label":"157","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/157"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 159","label":"159","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/159"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}