{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 161","citation":"Galileo, Systema cosmicum 161","ref":"161","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/161","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/161.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":375,"text":"Hoc necessariò sequeretur, si globum terrestrem circulariter moueri conclusum esset: id quod non adfirmo factum esse: sed Digitize yGe sed id solùm hactenus egimus, vt expenderetur vis ac pondus rationum à philosophis ad probandam terrae stabilitatem adductarum: quarum haec prima à perpendiculariter cadentibus desumpta, difficultatibus quas audiuisti, laborat, quae quanti momenti Simplicio visae sint, nescio. Prius ergo quàm ad examen aliorum argumentorum accedamus, consultum est, vt, si quae in contrarium habet, ea in medium producat. SIMP. Quod ad hoc primum, varias equidem subtilitates audiuisse fateor, de quibus non cogitaueram. & cum eae nouae ac in auditae mihi sint, non ita possum in promptu habere responsum. Sed istud à perpendiculariter cadentibus desumptum argumentum non est mihi inter validissima argumenta immobilitatis terrae: neque scio, quid futurum sit de hombardicis eiaculationibus, illis maxime, quae motui diurno in aduersum eunt. SAGN. Mihi tantundem molestiae crearet volatus auium, A quantum difficultatis bombardae, & omnia cetera experimenta superius adducta praebent. Sed aues istae, quae suo arbitratu prorsum & retrorsum volant, varioque meatu feruntur, & quod maioris est momenti, horis integris in aëre suspensae morantur, hae inquam, animi sensus in transuersum agunt, vt non possim percipere, quomodo inter multiplices hasce regyrationes conuersione terrae non excidant, quoque modo ad tantam velocitatem, quae volatum earum haud paucis vicibus superat, retrò sese tenere possint. SALV. Dubitatio tua profecto ratione non caret, ex qua forsan ipse Copernicus expedire sese satis non potuit: ideoque silentio praetermittendam duxit. Quanquam etiam in aliis examinandis rationibus contrariis sat parcus fuit, credo propter ingenii subtilitatem, & quod maioribus altioribusque contemplationibus inniteretur, haud secus ac leones allatrantium canicularum importunitate nihil mouentur. Igitur illam de auibus instantiam ad vltimum reser uemus, & interea Simplicio in aliis satisfacere conemur, ita vt ei more solito monstremus, ipsimet solutiones in manu positas esse, licet animum non aduertat. Vt igitur ab eiaculationibus ex eadem bombarda, eâdem & nitrati pulueris & globi magnitudine factis, quarum vna tendat ad Orientem, altera ad Occidentem, exordiamur; dicat mihi, quo argumento moueatur ad credendum, quod eiaculatio versus Occidentem (praesupposita scilicet reuolutione diurna globi yGoo itize globi terreni) multo longius extendatur, quàm altera versus Orientem. SIMP. Persuasionis huius eam habeo caussam, quòd in eia culatione Orientali, globum extra bombardam constitutum bombarda ipsa subsequitur, & vehente terra versus eandem partem celerrimè procurrit. vnde fit, vt globus non longe à bombarda in terram cadat.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 160","label":"160","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/160"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 162","label":"162","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/162"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}