{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 168","citation":"Galileo, Systema cosmicum 168","ref":"168","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/168","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/168.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Solutio hîc eadem est, quae suprà de lapide cadente de Turri: totaque fallacia & aequivocatio consistit in eo, quod semper pro vero supponitur id quod est in quaestione. Nam aduersarius hoc semper animo firmiter conceptum gerit, quod globus per ignis violentiam eiectus è bombarda, quiete sua emoueatur: è statu verò quietis emoueri non potest, nisi praesupponatur quies globi terrestris, quae postea est conclusio, de qua quaeritur. Itaque replico, eos qui Terram mobilem faciunt, hoc modo respondere, bombardam vnâ cum adiuncto sibi globo participare de eodem motu quem Terra obtinet: imò simul vtrique motum Terrae naturaliter competere: & proinde globum non ex quiete discedere, sed insitum sibi retinere motum suum circa centrum, qui motus per eiaculationem in altum, ei nec adimitur, nec impeditur: atque hoc modo globus vniuersalem Terrae motum secutus, versus Orientem eidem bombardae, tam in exitu quan reditu suo, semper ad perpendiculum imminet. Atque idem accidere videbis, modò experiri libeat, si in naui globulum balista rectâ sursum excutias. is enim ad eundem locum, seu progrediente naue, seu stante, reuertetur. SAGR. Haec optime per omnia satisfaciunt. Sed cum animaduerterim, argutiis quibusdam oblectari Simplicium, queis alios capiat; ex ipso quaeram, praesupposita nunc stabilitate Terrae, bombardaque ad perpendiculum erecta, & versus Zenith nostrum eiaculante globum, an hoc assequi sibique persuadere queat, hanc eiaculationem vere perpendicularem esse, globumque cum exeundo, tum redeundo, permeare eandem lineam rectam, sic tamen vt omnia impedimenta externa & accidentia remota semper intelligantur. SIMP. Intelligo, rem aliter habere sese non posse. SAGR. Quod si vero non ad perpendiculum dirigeretur, sed aliquauersum inclinata statueretur, qualis nam globi motus esset? anne, vt in priori directione, perpendiculariter is excideret recideretque? SIMP. Minime verò: quin potius in egressu prosequeretur motum suum perlineam rectam è tubi hombardici rectitudine continuatam, nisi quod denique pondere suo praegrauante, versus terram à recto cursu declinaret. SAGR. Proinde tubi rectitudo, motûs globi directrix est, neque itiz neque globus extra lineam illam mouetur, aut moueretur, nisi proprio victus pondere deorsum rediret.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 167","label":"167","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/167"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 169","label":"169","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/169"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}