{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 173","citation":"Galileo, Systema cosmicum 173","ref":"173","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/173","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/173.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Videntur autem in hisdiscrepare. In eiaculatione bombardae, & ipsa, & scopus, pari velocitate mouentur, ambo quippe vecti motu globi terrestris: & quamuis interdum bombarda Polo vicinior sit quàm scopus, & per consequens motum, vt in minore circulo, aliquantò tardiorem optineat: haec, differentia tamen sensibilis non est ob exiguam bombardae à scopo distantiam. Sed in aucupis eiaculatione, motus sclopeti, respiciens auem, tardissimus est, si cum eius volatu comparetur. Vnde videtur mihi consequi, exiguum illum motum, quem vergens sclopetum incluso sibi globulo confert, non posse post exitum globuli adeo multiplicari per aërem, vt volantis auis velocitatem assequatur, ita vt globulus semper in eam directus maneat: imo videtur anis anticipatura, & globulum post caudam relictura. Accedit quod ni hoc actu aër, quem globus permeandum habet, non praesupponitur habere motum ipsius auis: at in casu bombardae, cum ipsa, tum scopus, & aër intermedius, participant aequaliter de motu vniuersali diurno. Vnde veram caussam, cur auceps non aberret, esse crediderim, non tam quod volatum auis, inclinatio sclopeti sequatur, quàm quia nonnihil anticipat, ac in anteriora collineat: & praeterea quia non vnum solum, sed vnâ plures globulos eiaculatur, qui per aërem sparsi, satis magnum spatium occupant. Accedit extrema velocitas, qua ex ussi sclopeto globuli deferuntur ad auem. SALV. Vide quanto Sagredi volucre ingenium, ingenii mei tarditatem anteuertat atque praeueniat, quae fortasse disparitatem illam & ipsa, sed non sine longiorim editatione, fuerat animadlam vt reuertamur ad propositam materiam, expendenuersura. dae restant eiaculationes ad scopum Orientalem & Occidentalem: quarum illae, si terra moneretur, supra scopum, hae infra ferirent, eo quod terrae partes Orientales, per motum diurnum continue depri muntur infratangentem Horizonti parallelam, & contrà partes Occidentales exaltantur: ex quo Stellae Occidentales humiliores fieri videntur; & proinde eiaculationes iuxta dictam tangentem ad scopum Orientalem directae (qui scopus in tempore decurrentis per tangentem globi deprimitur) debebant fieri iusto altiores, & Occidentales humiliores, mediante exaltatione scopi, dum globus tangentem emetitur. Responsio ceteris similis est.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 172","label":"172","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/172","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/172"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 174","label":"174","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/174"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}