{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 174","citation":"Galileo, Systema cosmicum 174","ref":"174","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/174","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/174.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Nam quemadmodum scopus Orientalis motu terrae continue deprimitur infra tangentem quae maneret immobilis: ita quoque bombarda propter eandem rationem inclinatur continue, nec definit respicere semper eundem scopum; vnde fit, vt non frustretur collineatio. Fuerit opportunum hoc loco, monere de quorundam Copernici sectatorum fortasse nimia erga suos aduersarios indulgentia liberalitateque, dum iis experimenta quaedam, etsi nunquam facta, ceu vera tamen atque certa concedunt ac largiuntur: cuiusmodi illud est de cadentibus è malo dum nauis in motu est, & alia multa: quorum ad classem hoc quoque referre non dubito, cuius adhuc probatio desideretur, an eiaculationes Orientales iusto fiant altiores, & Occidentales humiliores. Et quia persuasum habeo, nunquam id ab iis exploratum fuisse, velim dicerent mihi, quam ergo diuersitatem inter easdem illas eiaculationes inueniri putent, immobili posita terra, & posita eadem mobili. Pro iis respondeat nunc Simplicius. SIMP. Nolo quidem id mihi sumere, quasi ita solide funda mentaliterque respondere queam, vt forte quispiam alius, qui me sit harum rerum prudentior: sed hoc certe dixero, responsuros quod ex improuiso mihi venit in mentem, esse scilicet illam ipsam reuera diuersitatem, quae modò producta fuit: hoc est, terra mobili quidem, eiaculationes Orientales semper euasuras altiores, &c. cum videatur verisimile, globum moueri debere per tangentem. SALV. Sed si dicerem ego, in effectu ita sequi, quo pacto refelleres assertionem meam. SIMP. Explorandi veri caussâ decurrendum esset ad experientiam. SALV. Verùm anne tu credis, inuentum iti peritum adeo bombardarium, qui singulis eiaculationibus scopum ipsum ferire se posse profiteatur, ex interuallo v. g. 500. cubitorum? SIMP. Non, domine: quin credo, neminem fore, qui, quantumuis exercitatissimus sit, promittere audeat, se non plus vno cubito circiter aberraturum esse à scopo. SALV. Quomodo igitur ex hac tam fallacium eiaculationum incertitudine certum de re nobis dubia possemus argumentum petere? SIMP. Potest id fieri duplici modo: primùm eiaculatione repetita Oog igiti repetita saepius: deinde, quia respectu velocissimi motus terreni, deuiatio à scopo, meo quidem iudicio, maxima esset. SALV. Maxima, hoc est, multò maior cubito: ita vt concedatur, tantam, atque etiam maiorem variationem ordinarie accidere quiescente quoque globo terrestri. SIMP. Credo firmiter, multo maiorem variationem esse futuram. SALV.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 173","label":"173","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/173"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 175","label":"175","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/175"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}