{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 176","citation":"Galileo, Systema cosmicum 176","ref":"176","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/176","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/176.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"secundorum, minor erit 15. partibus ex iisdem 200000. Iam vero id, quod è 200000. partibus minus est quàm 15. plus etiam erit eo, quod de partibus 500. quatuor centesimas continet. Exaltatio ergo scopi, tempore globi currentis, minor est quatuor centesimis, hoc est, vna vicesimaquinta cubiti, quae digitum vnum circiter constituit. Vnde consequitur, quod posito motu terrae diurno, vniuscuiusque eiaculationis Occidentalis deuiatio digitum vnicum non excedat. Si nunc tibi dicam, hanc deuiationem reuera in omnibus eiaculationibus accidere (vt inquam scopus feriatur vnico digito humilius, q quàm si terra staret immota) quomodo, Simplici, conuincere me posses per experientiam, id non accidere? Nonne vides, impossibile esse vt me refellas, nisi prius inuenias modum aliquem ad scopum iaculandi, exactum adeo, vt nec pilo aberret? Si enim eiaculatione cubito vno variabiles sunt, vt sunt reuera; semper ego dicam, in v quaque variationum istarum contineri quoque digitum illum à mot terrae profectum. Bona venia, Saluiate, tu nimium es liberalis. DiceSAGR. rem enim ego Peripateticis, si vel ipsum scopi centrum vnaquaeque feriret eiaculatio, nihil quicquam tamen hoc obfuturum esse motui terrae. Bombardarii enim in collineando sunt exercitati, longoque vsu bombardam ita dirigere norunt, vt nec obstante motu terrę, scopum feriant; & aio, si terra staret immota, eiaculationes aberraturas, & Occidentales quidem iusto humiliores, Orientales autem altiores euasuras. Conuincat me iam Simplicius. SALV. Digna Sagredo subtilitas. Vtut sit, siue in motu, siue quiete terrae, variatio haec eueniat; cum ea non nisi minima esse possit, non potest non abscondita latere in magno cumulo plurium aliarum, quae subinde per varia accidentia contingunt. Atque haec omnia dicta & concessa sunto Simplicio, superpondii quasi loco, documentum ei futura, quantopere deceat esse circumspectos, multas experientias ceu veras concedendo his, qui nunquam eas fecerunt: sed animose producunt, quales easdem esse oporteret, vt caussae suae seruiant. Hęc, inquam, loco superpondii & corollarii dantur Simplicio. Nam liquidissimae veritatis est, quod circa effectus harum eiaculationum idem praecise tam in motu quàm quiete globi terrestris accidere debeat. Id quod accidit omnibus etiam aliis experientiis, quae vel adductae sunt, vel adhuc adduci possunt.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 175","label":"175","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/175"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 177","label":"177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/177"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}