{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 180","citation":"Galileo, Systema cosmicum 180","ref":"180","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/180","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/180.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"non nisi deorsum cadere possunt: & propterea putas, quod rationes quae locum habent in omni genere proiectilium supra memontorum, non aeque valere possint in auibus. atque id verissimum est ideoque, Sagrede, diuersam etiam vtriusque conditionem esse, nec idem in proiectilibus, quod in auibus, fieri videmus. Dimittas è vertice Turris auem, & mortuam, & viuam: mortua idem plane quod lapis faciet, hoc est, sequetur primò motum generalem diurnum, & postea motum deorsum, tanquam grauis. Viua vero si demittatura quid vetat, quo minus, retento semper diurno motu, alarum acta remigio, versus quamcunque placuerit Horizontis partem contendat? Atque nouus hic motus, tanquam ei peculiaris, nec nobi participatus, sensibilis nobis fieri debet. Quod si volatus eam vel sus Occidentem abstulerit, quis prohibeat, quin alis eâdem contem tione iactatis ad Turrim reuertatur? Denique recessus ille volantis Occidentem versus, nil fuit aliud, quàm de motu diurno, qui vg. decem velocitatis gradibus constat, detractio vnius solummodo gradûs, vnde ei remanebant adhuc nouem interea dum volabat. Quod si in terra quieuisset, retinuisset decem gradus communes, iisque volatu versus Ortum adiungere potuisset adhuc vnum, & ita cum vndecim gradibus reuerti super Turrim. Et in summa, rebene considerata, ac penitissime perspecta, deprehendemus, effectus illos volatûs auium à rebus quaquauersum proiectis nulla re alia differe, quàm quod hae mouentur à proiiciente externo, illae vero à principio interno. Atque hoc loco, pro vltimo sigillo nullitatis omnium experientiarum adductarum, cunctas illas facilima ratione examinandi, tempus ac locum opportunum existimo. Subi cum amico aliquo maiorem nauis constratae cameram, & cura vt isthic adsint muscas papiliones, & similia animalia volantia: adsit quoque vas magnum aqua repletum, in quo pisces natent: aliqua praeterea situla suspendatur; ex quo guttatim stillantem aquam subiectum aliud ore augusto vas excipiat. Stante naue diligenter obserua, quomodo velatilia ista pari velocitate versus omnes camerae partes ferant, pisce: igitia pisces indifferenter quaquauersum natitent, stillae vas suppositum omnes intrent.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 179","label":"179","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/179"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 181","label":"181","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/181"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}