{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 189","citation":"Galileo, Systema cosmicum 189","ref":"189","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/189","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/189.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Ergo, si lapis ille, à rota ista rapidissime circumacta proiectus, ęque propensionem naturalem haberet mouendi sese ver sus centrum eiusdem rotae, sicut eam habet mouendi se versus cen trum terrae, facili negotio reuerteretur ad rotam, vel potius ab ea non diuelleretur. Cum enim à principio separationis, propter infi nitum acumen anguli contactus, elongatio longe minima sit; vnum quodque pauxillum inclinationis momentum, quod lapidem versus centrum rotae retrahit, sufficeret ad eum in ipsa circumferentia retinendum. SIMP. Nullus dubito, supposito illo, quod tamen nec fit, ernec fieri potest, quod scilicet inclinatio corporum istorum grauium sit, ad centrum illius rotae ferri, tunc ea non extrusum, nec dissipatum iri. SALV. Nec ego sane suppono, aut supponere necesse habeo cul id quod non est: non enim nego, impositos circumactae rotae lapides excuti: sed ideo solum hac suppositione vtor, vt tu mihi quod sequitur explices. Imaginare tibi nunc, terram esse magnam rotam, quae magna velocitate agitata lapides excutiat. Iam tu mihi optime sciuisti dicere, quod motus proiectę rei fieri debeat per illam lineam re ctam, quae terram tangit in puncto separationis. Ista vero tangens, quomodo notabiliter à superficie globi terreni separatur? SIMP. Credo, quod in mille cubitis nec vno digito separetur. SALV. Nonne vero dixisti, quod proiectum proprio victum pondere, à tangente declinet versus centrum terrae? SIMP. Et dixi, & dico cetera quoque. Perfecte nimirum intelligo, lapidem à terra plane non separari. Remotio namque eius à principio tam foret exigua, vt vel sexcenties superaretur ab inclina tione, quam habet lapis, mouendi sese versus terram: cuius centrum in hoc casu est quoque centrum rotae. Et profecto concedere cogimur, lapides, animalia, ceteraque corpora grauia extrudi non posse. Sed noua mihi difficultas obiicitur in rebus leuissimis, quorum perquam debilis inclinatio est vt ad centrum ferantur. Cum ergo his desit facultas ad superficiem sese recipiendi, non video fieri posse, quin Aa 3 Goog igitiz ed b quin extrudantur. Nosti deinde regulam illam: ad destruendum sufficit vel vnum.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 188","label":"188","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/188"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 190","label":"190","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/190"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}