{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 194","citation":"Galileo, Systema cosmicum 194","ref":"194","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/194","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/194.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":388,"text":"Iam intelligatur recta quae cum AB, contineat qualemcunque angulum, & sit ea A Super linea AB. notentur aequalia quaedam spatia AF. FH. HE quibus ducantur perpendiculares FG. HLKL. vsque ad AE. Et qui niam, vt aliâs dictum est, graue cadens, cum exit quiete, semperiu iorem gradum velocitatis, de tempore in tempus acquirit, pro ipsum quoque crescit; fingere possumus, spatia AF. FH. HK. repra sentare nobis tempora aequalia: & perpendiculares FG. HI. KL. esse gradus velocitatum dictis temporibus acquisitarum: ita vt gradus velocitatis acquisitus toto tempore AK. sit tanquam linea KL. respel ctu gradus HI. acquisiti in tempore AH. & gradus FG. in tempor AF. qui gradus KL. HI. FG. habent, vt manifestum est, eandem proportionem, quam habent tempora KA. HA. FA. & si quae aliae per pendiculares ducerentur è punctis pro arbitrio notatis in linea Fi semper inuenientur gradus in infinitum decrescere procedend versus punctum A. quod repraesentat primum instans temporis, u mumque statum quietis. Atque haec reductio versis A. reprae tat nobis primam propensionem ad motum deorsum; quae prope sio diminuitur in infinitum per appropinquationem rei mobiliss primum statum quietis: quae appropinquatio in infinitum est ar gmentabilis. Inueniemus iam alteram diminutionem velocius tis, quae & ipsa fieri potest in infinitum, per diminutionem grauitatis rei mobilis. Atque hoc repraesentabitur aliis productis lineis è puncto A. quae contineant angulos minores angulo BAE. cuiusmod esset linea AD. quae secando parallelas KL. HI. FG. in punctis M. N O. nobis figurat gradus FO. HN. KM acquisitos in ter poribus Af. AH. AK. minores alteris gradibus FG. HI. KL. acquisitis in iisdem temporibus, nisi quod isti acquisiti sunt à mobili grauiore, hi verò leuiore. Et manifestum est, quod, cùm reductâ lineâ EA versus AB. coarctetur angulus EAB. (id quod in infinitum fieri potest, quomodo grauitas quoque potest in infinitum diminui) pariter in infinitum diminuatur velocitas cadentis, & consequenter caussa, qui proiectionem impediebat: & proinde videtur, quod ex copulatione istarum duarum caussarum proiectionem in pedientium, in infintum diminutarum, ipsa non possit impediri. Et vt totum argumentum in pauca verba contrahamus, aio, quod coarctato angue EAB. diminuantur gradus velocitatis LK. IH. FG. versus angulum A. diminuantur etiam iidem gradus, & tam vna quàm alteradimi. nuti igi nutio extendatur in infinitum. Velocitas ergo motus deorsum ousque diminui potest (cùm dupla ratione diminui queat in infisitum) vt non sufficiat ad restituendum mobile supra circumferentiam rotae, & per consequens ad faciendum, vt proiectio impediatur atque tollatur.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 193","label":"193","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/193"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 195","label":"195","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/195"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}