{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 196","citation":"Galileo, Systema cosmicum 196","ref":"196","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/196","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/196.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"dupla sit ad ill lam, quae educitur ex F. ista postea plusquam dupla erit ad sequentem: & continue quanto magis accedimus versus contactum A. inueniemus praecedentes lineas continere proxime sequentes ter, quater, decies, centies, millies, centies millies, & centum millionibus, ac vlterius in infinitum. Breuitas ergo talium linearum reducitur eò, vt longissime superet id quod necessarium est ad faciendum, vt proiectum, quantumcunque leuissimum, reuertatur, imò seruetur, super circumferentiam. SAGR. Totam disputationem tuam, eiusque firmamend tum optime capio. Nihilominus tamen, si quis anniti velit, aliquam adhuc difficultatis moueri posse videtur, & dici, manifestum esse quod duarum caussarum, descensum mobilis in infinitum subindu tardiorem reddentium illa, quae dependet à vicinitate ad primundescensûs terminum, crescat semper eadem proportione, sicuti parallelae semper eandem inter se proportionem retinent, &c. Id vero non aeque manifestum videtur, quod diminutio eiusdem velocitatis, dependens à diminutione grauitatis rei mobilis (erat haec secunda caussa) ipsa quoque fiat eadem proportione. Et quis scit, an non ea fiat secundum linearum, secantem inter ac circumferentiam interceptarum proportionem, vel etiam maiorem aliquam? SALV. Ego ceu verum arripiebam, quod velocitates mobilium naturaliter descendentium sequerentur proportionem granitatis eorum, in gratiam Simplicii & Aristotelis, qui in multis locis id affirmat vt propositionem manifestam: tu in gratiam aduerfarii ponis hoc in dubio, & fieri posse asseris, vt velocitas accrescat maiori proportione, atque etiam in infinitum maiore, quàm sit illa grauitatis: atque ita superior discursus omnis pessum ibit. Quem ad sustinendum, aio, quod proportio velocitatum multo sit mino quàm grauitatum. Quo modo non tantum adstruitur quod dictum est hactenus, sed firmius adhuc stabilitur. Ad hoc probandum experientiam allego, qua magistra discemus, corpus quod vel tricies uicies aut quadragies alterum grauitate superaret, cuiusmodi sunt, exempli caussa, globus plumbens, & alius ex saccharo, plurimum adhuc abesse, vt duplo velocius moueatur. Iam si proiectio non fieret, quamuis velocitas cadentis diminueretur secundum proportionem grauitatis, multo minus illa fiet, quotiescunque parum imminuetur velocitas per multum quod ponderi detractum fuerit.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 195","label":"195","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/195"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 197","label":"197","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/197"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}