{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 198","citation":"Galileo, Systema cosmicum 198","ref":"198","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/198","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/198.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"monstrabunt, Sphaeram, exempli caussa, tangere planum in puncti, quae propositio praesenti similis est: sed cum ad materiam deuenitur, res longe sequius habent. Quod ipsum de his angulis contactûs, & de proportionibus istis dictum volo, quae ad res materiales ac sensibiles accommodatae, nulli sunt vsui. SALV. Ergo tu non credis, quod tangens superficiem globi terrestris in vno tantùm puncto contingat? SIMP. Non solum in puncto, sed, credo, per plurimas decades, & forte centurias cubitorum, incedit linea recta tangendo superficiem ipsius etiam aquae, nedum terrae, antequam ab ea si paretur. SALV. Sed si rem hanc tibi concessero, nonne vides, id caussae tuae potius officere plurimum? Nam si posito, tangentem non nisi excepto vnico puncto à superficie terrae separari, plene demonstratum est, quod propter ingens acumen anguli contingentiae (si modò vocandus est angulus) proiectum non separetur; quanto minus separandi sese caussam habebit, si anguius iste omnino claudatur, ipsique superficiei tangens vniatur? Non animaduertis, hacratione proiectionem super ipsa terrae superficie futuram, quod perinde est ac si dicamus, nullam futuram? Vides ergo, quanta sit vis veritatis, quam dum tu deprimere niteris, assultu ipso extollis, & ei robur addis. Sed cùm illo te errore extraxerim, nolim alteri isti implicitum relinquere, quod existimasti, sphaeram materialem non tangere planum in vno solopuncto. Optarim autem, ista quamuis paucarum horarum conuersatio, cum hominibus Geometriae non imperitis instituta, praestaret, vt huius disciplinae paulloprudentior inter imperitissimos eius appareres. Iam vt ostendam tibi, quanto versentur in errore, qui dicunt, sphaeram v. g. aeream non tangere planum v. g. chalybeum, in vnico puncto; dic mihi, quid iudicii ferres igitized by Goog ferres de homine dicente, & constanter asseuerante, sphaeram non esse reuera sphaeram? SIMP. Iudicarem eum sensu communi plane destitutum. SALV.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 197","label":"197","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/197"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 199","label":"199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/199"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}